| vi Non. Mai.(?) 45 inter praed. Attici et Asturam | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Ante quam a te proxime discessi, numquam mihi venit in | 12.35.1.1 |
| mentem, quo plus insumptum in monimentum esset quam | |
| nescio quid quod lege conceditur, tantundem populo dandum | |
| esse. quod non magno opere moveret, nisi nescio quo modo, | |
| ἀλόγως fortasse, nollem illud ullo nomine nisi fani appellari. | 5 |
| quod si volumus, vereor ne adsequi non possimus nisi mutato | |
| loco. hoc quale sit, quaeso, considera. nam etsi minus urgeor | |
| meque ipse prope modum collegi, tamen indigeo tui consili. | |
| itaque te vehementer etiam atque etiam rogo, magis quam a | |
| me vis aut pateris te rogari, ut hanc cogitationem toto pectore | 10 |
| amplectare. |