| v Non. Mai. 45 Asturae | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Fanum fieri volo, neque hoc mihi <dis>suaderi potest. sepulcri | 12.36.1.1 |
| similitudinem effugere non tam propter poenam legis studeo | |
| quam ut maxime adsequar ἀποθέωσιν. quod poteram, si in | |
| ipsa villa facerem; sed, ut saepe locuti sumus, commutationes | |
| dominorum reformido. in agro ubicumque fecero, mihi | 5 |
| videor adsequi posse ut posteritas habeat religionem. hae meae | |
| tibi ineptiae (fateor enim) ferendae sunt; nam habeo ne me | |
| quidem ipsum quicum tam audacter communicem quam te. | |
| sin tibi res, si locus, si institutum placet, lege, quaeso, legem | |
| mihique eam mitte. si quid in mentem veniet quo modo eam | 10 |
| effugere possimus, utemur. | |
| Ad Brutum si quid scribes, nisi alienum putabis, obiurgato | 2.1 |
| eum quod in Cumano esse noluerit propter eam causam quam | |
| tibi dixi. cogitanti enim mihi nihil tam videtur potuisse facere | |
| rustice. et si tibi placebit sic agere de fano ut coepimus, velim | |
| cohortere et exacuas Cluatium. nam etiam si alio loco placebit, | 5 |
| illius nobis opera consilioque utendum puto. tu ad villam | |
| fortasse cras. |