| iv Non. Mai. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| A te heri duas epistulas accepi, alteram pridie datam Hilaro, | 12.37.1.1 |
| alteram eodem die [a] tabellario, accepique ab Aegypta liberto | |
| eodem die Piliam et Atticam plane belle se habere; quae litterae | |
| mihi redditae sunt tertio de Cum<an>o die. quod mihi Bruti | |
| litteras, gratum. ad me quoque misit. eam ipsam ad te | 5 |
| epistulam misi et ad eam exemplum mearum litterarum. | |
| De fano, si nihil mihi hortorum invenis, <qui> quidem tibi | 2.1 |
| inveniendi sunt si me tanti facis quanti certe facis, valde probo | |
| rationem tuam de Tusculano. quamvis prudens ad cogitandum | |
| sis, sicut es, tamen, nisi magnae curae tibi esset ut ego con- | |
| sequerer id quod magno opere vellem, numquam ea res tibi | 5 |
| tam belle in mentem venire potuisset. sed nescio quo pacto | |
| celebritatem requiro; itaque hortos mihi conficias necesse est. | |
| maxima est in Scapulae celebritas, propinquitas praeterea urbis, | |
| ne totum diem in villa. qua re ante quam discedis, Othonem, si | |
| Romae est, convenias pervelim. si nihil erit, etsi tu meam | 10 |
| stultitiam consuesti ferre, eo tamen progrediar ut stomachere. | |
| Drusus enim certe vendere vult. si ergo aliud <de>erit, non mea | |
| erit culpa [ni]si emero. qua in re ne labar, quaeso, provide. | |
| providendi autem una ratio est si quid de Scapulanis possumus. | |
| et velim me certiorem facias quam diu in suburbano sis futurus. | 15 |
| Apud Terentiam <tam> gratia opus est nobis tua quam | 3.1 |
| auctoritate. sed facies ut videbitur. scio enim si quid mea | |
| intersit tibi maiori curae solere esse quam mihi. |