| iii Non. Mai. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Hirtius ad me scripsit Sex. Pompeium Corduba exisse et | 12.37a.1.1 |
| fugisse in Hispaniam citeriorem, Gnaeum fugisse nescio quo; | |
| neque enim curo. nihil praeterea novi. litteras Narbone dedit | |
| xiiii Kal. Mai. tu mihi de Canini naufragio quasi dubia misisti. | |
| scribes igitur si quid erit certius. quod me a maestitia <a>vocas, | 5 |
| multum levaris si locum fano dederis. multa mihi εἰς ἀπο- | |
| θέωσιν in mentem veniunt, sed loco valde opus est. qua re | |
| etiam Othonem vide. |