| prid. Non. Mai. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Non dubito quin occupatissimus fueris qui ad me nihil littera- | 12.38.1.1 |
| rum; sed homo nequam, qui tuum commodum non exspectarit, | |
| cum ob eam unam causam missus esset. nunc quidem, nisi quid | |
| te tenuit, suspicor te esse in suburbano. at ego hic scribendo | |
| dies totos nihil equidem levor, sed tamen aberro. | 5 |
| Asinius Pollio ad me scripsit de impuro nostro cognato. | 2.1 |
| quod Balbus minor nuper satis plane, Dolabella obscure, hic | |
| apertissime. ferrem graviter si novae aegrimoniae locus esset. | |
| sed tamen ecquid impurius? o hominem cavendum! quam- | |
| quam mihi quidem—sed tenendus dolor est. tu, quoniam | 5 |
| necesse nihil est, sic scribes aliquid si vacabis. |