| Non. Mai. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Quod putas oportere pervideri iam animi mei firmitatem | 12.38a.1.1 |
| graviusque quosdam scribis de me loqui quam aut te scribere | |
| aut Brutum, si qui me fractum esse animo et debilitatum putant | |
| sciant quid litterarum et cuius generis conficiam, credo, si modo | |
| homines sint, existiment me, sive ita levatus sim ut animum | 5 |
| vacuum ad res difficilis scribendas adferam, reprehendendum | |
| non esse, sive hanc aberrationem a dolore delegerim quae | |
| maxime liberalis sit doctoque homine dignissima, laudari me | |
| etiam oportere. sed cum ego faciam omnia quae facere possim | 2.1 |
| ad me adiuvandum, tu effice id quod video te non minus quam | |
| me laborare. hoc mihi debere videor neque levari posse nisi | |
| solvero aut videro me posse solvere, id est locum qualem volo | |
| invenero. heredes Scapulae si istos hortos, ut scribis tibi | 5 |
| Othonem dixisse, partibus quattuor factis liceri cogitant, nihil | |
| est scilicet emptori loci; sin venibunt, quid fieri possit vide- | |
| bimus. nam ille locus Publicianus qui est Treboni et Cusini | |
| erat ad me adlatus. sed scis aream esse. nullo pacto probo. | |
| Clodiae sane placent, sed non puto esse venalis. de Drusi hortis, | 10 |
| quamvis ab iis abhorreas, ut scribis, tamen eo confugiam nisi | |
| quid inveneris. aedificatio me non movet. nihil enim aliud | |
| aedificabo nisi id quod etiam si illos non habuero. | |
| Κῦρος βʹ mihi sic placuit ut cetera Antisthenis, hominis acuti | |
| magis quam eruditi. | 15 |