| viii Id. Mai. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Tabellarius ad me cum sine litteris tuis venisset, existimavi tibi | 12.39.1.1 |
| eam causam non scribendi fuisse quod pridie scripsisses ea ipsa | |
| ad quae rescripsi hac epistula. exspectaram tamen aliquid de | |
| litteris Asini Pollionis. sed nimium ex meo otio tuum specto. | |
| quamquam tibi remitto, nisi quid necesse erit, nec<esse> ne | 5 |
| habeas scribere, nisi eris valde otiosus. | |
| De tabellariis facerem quod suades, si essent ullae necessariae | 2.1 |
| litterae, ut erant olim, cum tamen brevioribus diebus cottidie | |
| respondebant tempori tabellarii. at erat aliquid, Silius, Drusus, | |
| alia quaedam. nunc, nisi Otho exstitisset, quid scriberemus non | |
| erat; <et id> ipsum dilatum est. tamen adlevor cum loquor | 5 |
| tecum absens, multo etiam magis cum tuas litteras lego. sed | |
| quoniam et abes (sic enim arbitror) et scribendi necessitas nulla | |
| est, conquiescent litterae nisi quid novi exstiterit. |