| vii Id. Mai. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Qualis futura sit Caesaris vituperatio contra laudationem | 12.40.1.1 |
| meam perspexi ex eo libro quem Hirtius ad me misit; in quo | |
| colligit vitia Catonis, sed cum maximis laudibus meis. itaque | |
| misi librum ad Muscam ut tuis librariis daret. volo enim eum | |
| divulgari, quoque facilius fiat imperabis tuis. | 5 |
| Συμβουλευτικὸν saepe conor. nihil reperio, et quidem mecum | 2.1 |
| habeo et Ἀριστοτέλους et Θεοπόμπου πρὸς Ἀλέξανδρον. sed | |
| quid simile? illi et quae ipsis honesta essent scribebant et grata | |
| Alexandro. ecquid tu eius modi reperis? mihi quidem nihil in | |
| mentem venit. | 5 |
| Quod scribis te vereri ne et gratia et auctoritas nostra hoc | |
| meo maerore minuatur, ego quid homines aut reprehendant | |
| aut postulent nescio. ne doleam? qui potest? ne iaceam? | |
| quis umquam minus? dum tua me domus levabat, quis a me | |
| exclusus? quis venit qui offenderet? Asturam sum a te pro- | 10 |
| fectus. legere isti laeti qui me reprehendunt tam multa non | |
| possunt quam ego scripsi. quam bene, nihil ad rem; sed genus | |
| scribendi id fuit quod nemo abiecto animo facere posset. | |
| triginta dies in horto fui. quis aut congressum meum aut | |
| facilitatem sermonis desideravit? nunc ipsum ea lego, ea scribo | 15 |
| ut hi qui mecum sunt difficilius otium ferant quam ego laborem. | |
| si quis requirit cur Romae non sim: quia discessus est; cur non | 3.1 |
| sim in iis meis praediolis quae sunt huius temporis: quia fre- | |
| quentiam illam non facile ferrem. ibi sum igitur ubi is qui | |
| optimas Baias habebat quotannis hoc tempus consumere | |
| solebat. cum Romam venero, nec vultu nec oratione repre- | 5 |
| hendar. hilaritatem illam qua hanc tristitiam temporum | |
| condiebamus in perpetuum amisi, constantia et firmitas nec | |
| animi nec orationis requiretur. | |
| De hortis Scapul<an>is hoc videtur effici posse, aliud tua gratia, | 4.1 |
| aliud nostra, ut praeconi subiciantur. id nisi fit, excludemur. | |
| sin ad tabulam venimus, vincemus facultates Othonis nostra | |
| cupiditate. nam quod ad me de Lentulo scribis, non est in eo. | |
| Faberiana modo res certa sit tuque enitare, quod facis, quod | 5 |
| volumus consequemur. | |
| Quod quaeris quam diu hic: paucos dies, sed certum non | 5.1 |
| habeo. simul ac constituero, ad te scribam, et tu ad me quam | |
| diu in suburbano sis futurus. quo die ego ad te haec misi de | |
| Pilia et Attica mihi quoque eadem quae scribis et scribuntur et | |
| nuntiantur. | 5 |