| v Id. Mai. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Nihil erat quod scriberem. scire tamen volebam ubi esses; | 12.41.1.1 |
| si abes aut <a>futurus es, quando rediturus esses. facies igitur | |
| certiorem. et quod tu scire volebas ego quando ex hoc loco, | |
| postridie Idus Lanuvi constitui manere, inde postridie in | |
| Tusculano aut Romae. utrum sim facturus eo ipso die scies. | 5 |
| Scis quam sit φιλαίτιον συμφορά, minime in te quidem, sed | 2.1 |
| tamen avide sum adfectus de fano, quod nisi non dico effectum | |
| erit sed fieri videro (audebo hoc dicere et tu ut soles accipies), | |
| incursabit in te dolor meus, non iure ille quidem sed tamen feres | |
| hoc ipsum quod scribo ut omnia mea fers ac tulisti. omnis tuas | 5 |
| consolationes unam hanc in rem velim conferas. si quaeris quid | 3.1 |
| optem, primum Scapulae, deinde Clodiae, postea, si Silius | |
| nolet, Drusus aget iniuste, Cusini et Treboni. puto tertium esse | |
| dominum, Rebilum fuisse certe scio. sin autem tibi Tuscula- | |
| num placet, ut significasti quibusdam litteris, tibi adsentiar. | 5 |
| hoc quidem utique perficies si me levari vis, quem iam etiam | |
| gravius accusas quam patitur tua consuetudo, sed facis summo | |
| amore et victus fortasse vitio meo—sed tamen si me levari vis, | |
| haec est summa levatio vel, si verum scire vis, una. | |
| Hirti epistulam si legeris, quae mihi quasi πρόπλασμα videtur | 4.1 |
| eius vituperationis quam Caesar scripsit de Catone, facies me | |
| quid tibi visum sit, si tibi erit commodum, certiorem. | |
| Redeo ad fanum. nisi hac aestate absolutum erit, quam vides | |
| integram restare, scelere me liberatum non putabo. | 5 |