| vi Id. Mai. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Nullum a te desideravi diem litterarum; videbam enim quae | 12.42.1.1 |
| scribis, et tamen suspicabar vel potius intellegebam nihil fuisse | |
| quod scriberes; a. d. vi<ii> Id. vero et abesse te putabam et plane | |
| videbam nihil te habere. ego tamen ad te fere cottidie mittam; | |
| malo enim frustra quam te non habere cui des, si quid forte sit | 5 |
| quod putes me scire oportere. itaque accepi vi Id. litteras tuas | |
| inanis. quid enim habebas quod scriberes? mi tamen illud | |
| quicquid erat non molestum fuit, <ut> nihil aliud, scire me novi | |
| te nihil habere. | |
| Scripsi<sti> tamen nescio quid de Clodia. ubi ergo ea est aut | 10 |
| quando ventura? placet mihi res sic ut secundum Othonem | |
| nihil magis. sed neque hanc vendituram puto (delectatur enim | 2.1 |
| et copiosa est) et illud alterum quam sit difficile te non fugit. | |
| sed, obsecro, enitamur ut aliquid ad id quod cupio excogitemus. | |
| Ego me hinc postridie <Idus> exiturum puto sed aut in | 3.1 |
| Tusculanum aut domum, inde fortasse Arpinum. cum certum | |
| sciero, scribam ad te. |