| iv Id. Mai. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Venerat mihi in mentem monere te ut id ipsum quod facis | 12.43.1.1 |
| faceres. putabam enim commodius te idem istuc domi agere | |
| posse interpellatione sublata. | |
| Ego postridie Idus, ut scripsi ad te ante, Lanuvi manere | 2.1 |
| constitui, inde aut Romae aut in Tusculano; scies ante utrum[- | |
| que]. quod scribis scire te mihi illam rem fore levamento, | |
| bene facis; quin id esse mihi crede perinde ut existimare tu non | |
| potes. res indicat quanto opere id cupiam, cum tibi audeam | 5 |
| confiteri quem id non ita valde probare arbitrer. sed ferendus | |
| tibi in hoc meus error. ferendus? immo vero etiam adiuvandus. | |
| de Othone diffido, fortasse quia cupio. sed tamen maior etiam | 3.1 |
| res est quam facultates nostrae, praesertim adversario et cupido | |
| et locuplete et herede. proximum est ut velim Clodiae. sed si | |
| ista minus confici possunt, effice quidvis. ego me maiore reli- | |
| gione quam quisquam fuit ullius voti obstrictum puto. videbis | 5 |
| etiam Trebonianos, etsi absunt domini. sed, ut ad te heri | |
| scripsi, considerabis etiam de Tusculano, ne aestas effluat; quod | |
| certe non est committendum. |