| iii Id. Mai. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Et Hirtium aliquid ad te συμπαθῶς de me scripsisse facile patior | 12.44.1.1 |
| (fecit enim humane) et te eius epistulam ad me non misisse | |
| multo facilius; tu enim etiam humanius. illius librum quem ad | |
| me misit de Catone propterea volo divulgari a tuis ut ex | |
| istorum vituperatione sit illius maior laudatio. | 5 |
| Quod per Mustelam agis, habes hominem valde idoneum | 2.1 |
| meique sane studiosum iam inde a Pontiano. perfice igitur | |
| aliquid. quid autem aliud nisi ut aditus sit emptori? quod per | |
| quemvis heredem potest effici. sed Mustelam id perfecturum, | |
| si rogaris, puto. mihi vero et locum quem opto ad id quod | 5 |
| volumus dederis et praeterea ἐγγήραμα. nam illa Sili et Drusi | |
| non satis οἰκοδεσποτικὰ mihi videntur. quid enim? sedere totos | |
| dies in villa? ista igitur malim, primum Othonis, deinde | |
| Clodiae. si nihil fiet, aut Druso ludus est suggerendus aut | |
| utendum Tusculano. | 10 |
| Quod domi te inclusisti ratione fecisti; sed, quaeso, confice | 3.1 |
| et te vacuum redde nobis. ego hinc, ut scripsi antea, postridie | |
| Idus Lanuvi, deinde postridie in Tusculano. contudi enim | |
| animum et fortasse vici, si modo permansero. scies igitur | |
| fortasse cras, summum perendie. | 5 |
| Sed quid est, quaeso? Philotimus nec Carteia Pompeium | |
| teneri (qua de re litterarum ad Clodium Patavinum missarum | |
| exemplum mihi Oppius et Balbus miserant, se id factum | |
| arbitrari) bellumque narrat reliquum satis magnum. solet | |
| omnino esse Favoniaster. sed tamen, si quid habes. volo etiam | 10 |
| de naufragio Caniniano scire quid sit. | |
| Ego hic duo magna συντάγματα absolvi; nullo enim alio | 4.1 |
| modo a miseria quasi aberrare possum. tu mihi, etiam si nihil | |
| erit quod scribas, quod fore ita video, tamen id ipsum scribas | |
| velim te nihil habuisse quod scriberes, dum modo ne his verbis. |