| xvi Kal. Iun. 45 in Tusculano | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| De Attica optime. ἀκηδία tua me movet, etsi scribis nihil esse. | 12.45.1.1 |
| in Tusculano eo commodius ero quod et crebrius tuas litteras | |
| accipiam et te ipsum non numquam videbo; nam ceteroqui | |
| ἀνεκτότερα erant Asturae nec haec quae refricant <non> hic me | |
| magis angunt; etsi tamen, ubicumque sum, illa sunt mecum. | 5 |
| De Caesare vicino scripseram ad te quia cognoram ex tuis | 2.1 |
| litteris. eum σύνναον Quirino malo quam Saluti. tu vero | |
| pervulga Hirtium. id enim ipsum putaram quod scribis, ut | |
| cum ingenium amici nostri probaretur, ὑπόθεσις vituperandi | |
| Catonis irrideretur. | 5 |