Id. Mai. 45 Asturae
<CICERO ATTICO SAL.>
Vincam, opinor, animum et Lanuvio pergam in Tusculanum. 12.46.1.1
aut enim mihi in perpetuum fundo illo carendum est (nam dolor
idem manebit, tantum modo oc<cul>tius) aut nescio quid intersit
utrum illuc nunc veniam an ad decem annos. neque enim ista
maior admonitio quam quibus adsidue conficior et dies et 5
noctes. 'quid ergo?' inquies, 'nihil litterae?' in hac quidem re
vereor ne etiam contra; nam essem fortasse durior. ex<cul>to
enim <in> animo nihil agreste, nihil inhumanum est.
  Tu igitur, ut scripsisti, nec id incommodo tuo. vel binae 2.1
enim poterunt litterae. occurram etiam, si necesse erit. ergo
id quidem ut poteris.
MCP server: latin-mcp.packhum.org