| xv vel xiv Kal. Mai.(?) 59 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Subito cum mihi dixisset Caecilius quaestor puerum se Romam | 2.9.1.1 |
| mittere, haec scripsi raptim ut tuos mirificos cum Publio dia- | |
| logos, cum eos de quibus scribis tum illum quem abdis et ais | |
| longum esse quae ad ea responderis perscribere, * * * ; illum | |
| vero qui nondum habitus est, quem illa βοῶπις, cum e Solonio | 5 |
| redierit, ad te est relatura, sic velim putes, nihil hoc posse mihi | |
| esse iucundius. si vero quae de me pacta sunt ea non servantur, | |
| in caelo sum, ut sciat hic noster Hierosolymarius traductor ad | |
| plebem quam bonam meis puti<di>ssimis orationibus gratiam | |
| rettulerit; quarum exspecta divinam παλινῳδίαν. etenim, | 10 |
| quantum coniectura auguramur, si erit nebulo iste cum his | |
| dynastis in gratia, non modo de 'cynico consulari' sed ne de | |
| istis quidem 'piscinarum Tritonibus' poterit se iactare. non | |
| enim poterimus ulla esse invidia spoliati opibus et illa senatoria | |
| potentia. sin autem ab iis dissentiet, erit absurdum in nos | 15 |
| invehi. verum tamen invehatur. festive, mihi crede, et minore | |
| sonitu quam putaram orbis hic in re publica est conversus, citius | |
| omnino quam potuit. id culpa Catonis, sed rursus improbitate | |
| istorum, qui auspicia, qui Aeliam legem, qui Iuniam et Liciniam, | |
| qui Cae<ci>liam et Didiam neglexerunt, qui omnia remedia rei | 20 |
| publicae effuderunt, qui regna qu<as>i praedia tetrarchis, qui | |
| immanis pecunias paucis dederunt. video iam quo invidia trans- | 2.1 |
| eat et ubi sit habitatura. nihil me existimaris neque usu neque | |
| a Theophrasto didicisse, nisi brevi tempore desiderari nostra | |
| illa tempora videris. etenim, si fuit invidiosa senatus potentia, | |
| cum ea non ad populum sed ad tris homines immoderatos | 5 |
| redacta sit, quid iam censes fore? proinde isti licet faciant quos | |
| volunt consules, tribunos pl., denique etiam Vatini strumam | |
| sacerdoti διβάφῳ vestiant, videbis brevi tempore magnos non | |
| modo eos qui nihil titubarunt sed etiam illum ipsum qui | |
| peccavit, Catonem. nam nos quidem, si per istum tuum | 3.1 |
| sodalem Publium licebit, σοφιστεύειν cogitamus; si ille cogit, | |
| at tantum dumtaxat nos defendere, et, quod est proprium artis | |
| huius, ἐπαγγέλλομαι 'ἄνδρ’ ἀπαμύνεσθαι ὅτε τις πρότερος χαλε- | |
| πήνῃ'. patria propitia sit. habet a nobis, etiam si non plus quam | 5 |
| debitum est, plus certe quam postulatum est. male vehi malo | |
| alio gubernante quam tam ingratis vectoribus bene gubernare. | |
| sed haec coram commodius. | |
| Nunc audi quod quaeris. Antium me ex Formiano recipere | 4.1 |
| cogito a. d. v Non. Mai. Antio volo Non. Mai. proficisci in | |
| Tusculanum. sed cum e Formiano rediero (ibi esse usque ad | |
| prid. Kal. Mai. volo) faciam statim te certiorem. Terentia tibi | |
| salutem dicit καὶ Κικέρων ὁ μικρὸς ἀσπάζεται Τίτον τὸν | 5 |
| Ἀθηναῖον. |