| xv(?) Kal. Mai. 59 (§1) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Epistulam cum a te avide exspectarem ad vesperum, ut soleo, | 2.8.1.1 |
| ecce tibi nuntius pueros venisse Roma. voco, quaero ecquid | |
| litterarum. negant. 'quid ais?' inquam, 'nihilne a Pomponio?' | |
| perterriti voce et vultu confessi sunt se accepisse sed excidisse in | |
| via. quid quaeris? permoleste tuli. nulla enim abs te per hos | 5 |
| dies epistula inanis aliqua re utili et suavi venerat. nunc, si quid in | |
| ea epistula quam a. d. xvi Kal. Mai. dedisti fuit historia dignum, | |
| scribe quam primum ne ignoremus; sin nihil praeter iocationem, | |
| redde id ipsum. | |
| Et scito Curionem adulescentem venisse ad me salutatum. | 10 |
| valde eius sermo de Publio cum tuis litteris congruebat. ipse | |
| vero mirandum in modum 'reges odisse superbos'. peraeque | |
| narrabat incensam esse iuventutem neque ferre haec posse. | |
| bene habemus nos, si in his spes est; opinor, aliud agamus. ego | |
| me do historiae. quamquam, licet me Saufeium putes esse, | 15 |
| nihil me est inertius. | |
| Sed cognosce itinera nostra ut statuas ubi nos visurus sis. in | 2.1 |
| Formianum volumus venire Parilibus. inde, quoniam putas | |
| praetermittendum nobis esse hoc tempore Cratera illum | |
| delicatum, Kal. Mai. de Formiano proficiscemur, ut Anti | |
| simus a. d. v Non. Mai. ludi enim Anti futuri sunt a iiii [Kal.] | 5 |
| ad prid. Non. Mai. eos Tullia spectare vult. inde cogito in | |
| Tusculanum, deinde Arpinum, Romam ad Kal. Iun. te aut in | |
| Formiano aut Anti aut in Tusculano cura ut videamus. epistu- | |
| lam superiorem restitue nobis et appinge aliquid novi. |