| CICERO ATTICO SAL. | |
| De geographia etiam atque etiam deliberabimus. orationes | 2.7.1.1 |
| autem me duas postulas; quarum alteram non libebat mihi | |
| scribere †qui absciram†, alteram ne laudarem eum quem non | |
| amabam. sed id quoque videbimus. denique aliquid exstabit | |
| ne tibi plane cessasse videamur. | 5 |
| De Publio quae ad me scribis sane mihi iucunda sunt, eaque | 2.1 |
| etiam velim omnibus vestigiis indagata ad me adferas cum | |
| venies, et interea scribas si quid intelleges aut suspicabere, et | |
| maxime de legatione quid sit acturus. equidem ante quam | |
| tuas legi litteras [in] hominem ire cupiebam, non mehercule ut | 5 |
| differrem cum eo vadimonium (nam mira sum alacritate ad | |
| litigandum), sed videbatur mihi, si quid esset in <eo> populare | |
| quod plebeius factus esset, id amissurus. quid enim? 'ad | |
| plebem transisti ut Tigranem ires salutatum? narra mihi, reges | |
| Armenii patricios resalutare non solent?' quid quaeris? | 10 |
| acueram <me> ad exagitandam hanc eius legationem. quam si | |
| ille contemnit et si, ut scribis, bilem id commovet et latoribus | |
| et auspicibus legis curiatae, spectaculum egregium. | |
| <Et> hercule, verum ut loquamur, subcontumeliose tractatur | 3.1 |
| noster Publius, primum qui, cum domi Caesaris quondam unus | |
| vir fuerit, nunc ne in viginti quidem esse potuerit; deinde alia | |
| legatio dicta erat, alia data est. illa opima ad exigendas | |
| pecunias Druso, ut opinor, Pisaurensi an epuloni Vatinio | 5 |
| reservatur; haec ieiuna tabellari legatio datur ei cuius tribunatus | |
| ad istorum tempora reservatur. incende hominem, amabo te, | |
| quoad potest. una spes est salutis istorum inter ipsos dissensio; | |
| cuius ego quaedam initia sensi ex Curione. iam vero Arrius | |
| consulatum sibi ereptum fremit; Megabocchus et haec saginaria | 10 |
| iuventus inimicissima est. accedat vero, accedat etiam ista rixa | |
| auguratus. spero me praeclaras de istis rebus epistulas ad te | |
| saepe missurum. | |
| Sed illud quid sit scire cupio quod iacis obscure, iam etiam | 4.1 |
| ex ipsis quinque viris loqui quosdam. quidnam id est? si est | |
| enim aliquid, plus est boni quam putarem. atque haec sic velim | |
| existimes, non me abs te κατὰ τὸ πρακτικὸν quaerere, quod | |
| gestiat animus aliquid agere in re publica. iam pridem guber- | 5 |
| nare me taedebat etiam cum licebat; nunc vero, cum cogar | |
| exire de navi non abiectis sed ereptis gubernaculis, cupio | |
| istorum naufragia ex terra intueri, cupio, ut ait tuus amicus | |
| Sophocles, | |
| 'κἂν ὑπὸ στέγῃ | 10 |
| πυκνῆς ἀκούειν ψακάδος εὑδούσῃ φρενί.' | |
| De muro, quid opus sit videbis. Castricianum mendum nos | 5.1 |
| corrigemus; et tamen ad me Quintus HS cciↄↄ iↄↄ scripserat, | |
| non, <ut> ad sororem tuam, HS †xxx a†. Terentia tibi salutem | |
| dicit. Cicero tibi mandat ut Aristodemo idem de se respondeas | |
| quod de fratre suo, sororis tuae filio, respondisti. de Amalthea | 5 |
| quod me admones non neglegemus. cura ut valeas. |