| CICERO ATTICO SAL. | |
| Quod tibi superioribus litteris promiseram, fore ut opus exsta- | 2.6.1.1 |
| ret huius peregrinationis, nihil iam magno opere confirmo; | |
| sic enim sum complexus otium ut ab eo divelli non queam. | |
| itaque aut libris me delecto, quorum habeo Anti festivam | |
| copiam, aut fluctus numero (nam ad lacertas captandas tem- | 5 |
| pestates non sunt idoneae); a scribendo prorsus abhorret | |
| animus. etenim γεωγραφικὰ quae constitueram magnum opus | |
| est. ita valde Eratosthenes, quem mihi proposueram, a | |
| Serapione et ab Hipparcho reprehenditur. quid censes si | |
| Tyrannio accesserit? et hercule sunt res difficiles ad explican- | 10 |
| dum et ὁμοειδεῖς nec tam possunt ἀνθηρογραφεῖσθαι quam | |
| videbantur et, quod caput est, mihi quaevis satis iusta causa | |
| cessandi est; qui etiam dubitem an hic Anti considam et hoc | |
| tempus omne consumam, ubi quidem ego mallem duumvirum | |
| quam Romae fuisse. tu vero sapientior Buthroti domum | 2.1 |
| parasti. sed, mihi crede, proxima est illi municipio haec | |
| Antiatium civitas. esse locum tam prope Romam ubi multi | |
| sint qui Vatinium numquam viderint, ubi nemo sit praeter me | |
| qui quemquam ex viginti viris vivum et salvum velit, ubi me | 5 |
| interpellet nemo, diligant omnes! hic, hic nimirum πολιτευτέον. | |
| nam istic non solum non licet sed etiam taedet. itaque ἀνέκ- | |
| δοτα a nobis, quae tibi uni legamus, Theopompio genere aut | |
| etiam asperiore multo pangentur. neque aliud iam quicquam | |
| πολιτεύομαι nisi odisse improbos, et id ipsum nullo cum sto- | 10 |
| macho sed potius cum aliqua †scribendi† voluptate. | |
| Sed ut ad rem, scripsi ad quaestores urbanos de Quinti fratris | |
| negotio. vide quid narrent, ecquae spes sit denari an cistophoro | |
| Pompeiano iaceamus. praeterea de muro statue quid faciendum | |
| sit. aliud quid? etiam: quando te proficisci istinc putes fac ut | 15 |
| sciam. |