| CICERO ATTICO SAL. | |
| Cupio equidem et iam pridem cupio Alexandriam reliquamque | 2.5.1.1 |
| Aegyptum visere et simul ab hac hominum satietate nostri dis- | |
| cedere et cum aliquo desiderio reverti; sed hoc tempore et his | |
| mittentibus 'αἰδέομαι Τρῶας καὶ Τρῳάδας ἑλκεσιπέπλους'. quid | |
| enim nostri optimates, si qui reliqui sunt, loquentur? an me | 5 |
| aliquo praemio de sententia esse deductum? 'Πουλυδάμας μοι | |
| πρῶτος ἐλεγχείην ἀναθήσει', Cato ille noster qui mihi unus est | |
| pro centum milibus. quid vero historiae de nobis ad annos | |
| dc praedicarint? quas quidem ego multo magis vereor quam | |
| eorum hominum qui hodie vivunt rumusculos. sed, opinor, | 10 |
| excipiamus et exspectemus. si enim deferetur, erit quaedam | |
| nostra potestas et tum deliberabimus. etiam hercule est in non | |
| accipiendo non nulla gloria. qua re si quid Θεοφάνης tecum | |
| forte contulerit, ne omnino repudiaris. | |
| De istis rebus exspecto tuas litteras, quid Arrius narret, quo | 2.1 |
| animo se destitutum ferat, et qui consules parentur, utrum, ut | |
| populi sermo, Pompeius et Crassus, an, ut mihi scribitur, cum | |
| Gabinio Ser. Sulpicius, et num quae novae leges et num quid | |
| novi omnino, et, quoniam Nepos proficiscitur, cuinam | 5 |
| auguratus deferatur, quo quidem uno ego ab istis capi possum | |
| —vide levitatem meam! sed quid ego haec, quae cupio | |
| deponere et toto animo atque omni cura φιλοσοφεῖν? sic, | |
| inquam, in animo est; vellem ab initio, nunc vero, quoniam | |
| quae putavi esse praeclara expertus sum quam essent inania, | 10 |
| cum omnibus Musis rationem habere cogito. | |
| Tu tamen de †Tutio† ad me rescribe certius et num quis in | 3.1 |
| eius locum paretur, et quid de P. Clodio fiat, et omnia, quem | |
| ad modum polliceris, ἐπὶ σχολῆς scribe. et quo die Roma te | |
| exiturum putes velim ad me scribas ut certiorem te faciam | |
| quibus in locis futurus sim, epistulamque statim des de iis | 5 |
| rebus de quibus ad te scripsi. valde enim exspecto tuas litteras. |