| in. Apr. 59 Anti | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Fecisti mihi pergratum quod Serapionis librum ad me misisti; | 2.4.1.1 |
| ex quo quidem ego, quod inter nos liceat dicere, millesimam | |
| partem vix intellego. pro eo tibi praesentem pecuniam solvi | |
| imperavi, ne tu expensum muneribus ferres. at quoniam | |
| nummorum mentio facta est, amabo te, cura ut cum Titinio, | 5 |
| quoquo modo poteris, transigas. si in eo quod ostenderat non | |
| stat, mihi maxime placet ea quae male empta sunt reddi, si | |
| voluntate Pomponiae fieri poterit; si ne id quidem, nummi | |
| potius reddantur quam ullus sit scrupulus. valde hoc velim | |
| ante quam proficiscare amanter, ut soles, diligenterque conficias. | 10 |
| Clodius ergo, ut ais, ad Tigranem! velim †sirpie† condicione; | 2.1 |
| sed facile patior. accommodatius enim nobis est ad liberam | |
| legationem tempus illud, cum et Quintus noster iam, ut | |
| speramus, in otio consederit et iste sacerdos Bonae deae cuius | |
| modi futurus sit sci<em>us. interea quidem cum Musis nos | 5 |
| delectabimus animo aequo, immo vero etiam gaudenti ac | |
| libenti, neque mihi umquam veniet in mentem Crasso invidere | |
| neque paenitere quod a me ipso non desciverim. | |
| De geographia, dabo operam ut tibi satis faciam; sed nihil | 3.1 |
| certi polliceor. magnum opus est, sed tamen, ut iubes, curabo | |
| ut huius peregrinationis aliquod tibi opus exstet. tu quicquid | 4.1 |
| indagaris de re publica, et maxime quos consules futuros putes, | |
| facito ut sciam. tametsi nimis sum curiosus; statui enim nihil | |
| iam de re publica cogitare. | |
| Terentiae saltum perspeximus. quid quaeris? praeter quer- | 5.1 |
| cum Dodonaeam nihil desideramus quo minus Epirum ipsam | |
| possidere videamur. nos circiter Kalendas aut in Formiano | 6.1 |
| erimus aut in Pompeiano. tu, si in Formiano non erimus, si | |
| nos amas, in Pompeianum venito. id et nobis erit periucundum | |
| et tibi non sane devium. | |
| De muro, imperavi Philotimo ne impediret quo minus id | 7.1 |
| fieret quod tibi videretur. tu censeo tamen adhibeas Vettium. | |
| his temporibus, tam dubia vita optimi cuiusque, magni | |
| aestimo unius aestatis fructum palaestrae Palatinae, sed ita | |
| tamen ut nihil minus velim quam Pomponiam et puerum | 5 |
| versari in timore ruinae. |