| Romae(?) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Primum, ut opinor, εὐαγγέλια. Valerius absolutus est Hortensio | 2.3.1.1 |
| defendente. id iudicium Auli filio condonatum putabatur; et | |
| Epicratem suspicor, ut scribis, lascivum fuisse. etenim mihi | |
| caligae eius et fasciae cretatae non placebant. quid sit, sciemus | |
| cum veneris. | 5 |
| Fenestrarum angustias quod reprehendis, scito te Κύρου | 2.1 |
| παιδείαν reprehendere. nam cum ego idem istuc dicerem, | |
| Cyrus aiebat virid<ar>iorum διαφάσεις latis luminibus non tam | |
| esse suavis. etenim ἔστω ὄψις μὲν ἡ Α, τὸ δὲ ὁρώμενον <τὸ> ΒΓ, | |
| ἀκτῖνες δὲ †ΑΙΤΑ†. vides enim cetera. nam si κατ’ εἰδώλων | 5 |
| ἐμπτώσεις videremus, valde laborarent εἴδωλα in angustiis; nunc | |
| fit lepide illa ἔκχυσις radiorum. cetera si reprehenderis, non | |
| feres tacitum, nisi si quid erit eius modi quod sine sumptu | |
| corrigi possit. | |
| Venio nunc ad mensem Ianuarium et ad ὑπόστασιν nostram | 3.1 |
| ac πολιτείαν, in qua Σωκρατικῶς εἰς ἑκάτερον, sed tamen ad | |
| extremum, ut illi solebant, τὴν ἀρέσκουσαν. est res sane magni | |
| consili. nam aut fortiter resistendum est legi agrariae, in quo | |
| est quaedam dimicatio sed plena laudis, aut quiescendum, quod | 5 |
| est non dissimile atque ire in Solonium aut Antium, aut etiam | |
| adiuvandum, quod a me aiunt Caesarem sic exspectare ut non | |
| dubitet. nam fuit apud me Cornelius, hunc dico Balbum, | |
| Caesaris familiarem. is adfirmabat illum omnibus in rebus | |
| meo et Pompei consilio usurum daturumque operam ut cum | 10 |
| Pompeio Crassum coniungeret. hic sunt haec: coniunctio | 4.1 |
| mihi summa cum Pompeio, si placet, etiam cum Caesare, | |
| reditus in gratiam cum inimicis, pax cum multitudine, senec- | |
| tutis otium. sed me κατακλεὶς mea illa commovet quae est in | |
| libro tertio: | 5 |
| 'interea cursus, quos prima a parte iuventae | |
| quosque adeo consul virtute animoque petisti, | |
| hos retine atque auge famam laudesque bonorum.' | |
| haec mihi cum in eo libro in quo multa sunt scripta ἀριστο- | |
| κρατικῶς Calliope ipsa praescripserit, non opinor esse dubitan- | 10 |
| dum quin semper nobis videatur 'εἷς οἰωνὸς ἄριστος ἀμύνεσθαι | |
| περὶ πάτρης'. | |
| Sed haec ambulationibus Compitaliciis reservemus. tu prid. | |
| Compitalia memento. balineum calfieri iubebo. et Pomponiam | |
| Terentia rogat; matrem adiungemus. Θεοφράστου περὶ φιλο- | 15 |
| τιμίας adfer mihi de libris Quinti fratris. |