| med. vel ex. Dec. 60 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Cura, amabo te, Ciceronem nostrum. ei nos θεῖοι videmur. | 2.2.1.1 |
| Πελληναίων in manibus tenebam et hercule magnum acervum | 2.1 |
| Dicaearchi mihi ante pedes exstruxeram. o magnum homi- | |
| nem, et unde multo plura didiceris quam de Procilio! Κορινθίων | |
| et Ἀθηναίων puto me Romae habere. mihi crede (sed ego te hoc | |
| doceo?), mirabilis vir est. Ἡρώδης, si homo esset, eum potius | 5 |
| legeret quam unam litteram scriberet; qui me epistula petivit, | |
| ad te, ut video, comminus accessit. coniurasse mallem quam | |
| restitisse coniurationi si illum mihi audiendum putassem. de | 3.1 |
| lolio, sanus non es; de vino, laudo. | |
| Sed heus tu, ecquid vides Kalendas venire, Antonium non | |
| venire? iudices cogi? nam ita ad me mittunt, Nigidium minari | |
| in contione se iudicem qui non adfuerit compellaturum. velim | 5 |
| tamen si quid est de Antoni adventu quod audieris scribas ad | |
| me et, quoniam huc non venis, cenes apud nos utique prid. | |
| Kal. cave aliter facias. cura ut valeas. |