| iii Non. Iun. 60(?) Anti(?) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Kal. Iun. eunti mihi Antium et gladiatores M. Metelli cupide | 2.1.1.1 |
| relinquenti venit obviam tuus puer. is mihi litteras abs te et | |
| commentarium consulatus mei Graece scriptum reddidit. in | |
| quo laetatus sum me aliquanto ante de isdem rebus Graece item | |
| scriptum librum L. Cossinio ad te perferendum dedisse; nam | 5 |
| si ego tuum ante legissem, furatum me abs te esse diceres. | |
| quamquam tua illa (legi enim libenter) horridula mihi atque | |
| incompta visa sunt, sed tamen erant ornata hoc ipso quod | |
| ornamenta neglexerant, et, ut mulieres, ideo bene olere quia | |
| nihil olebant videbantur. meus autem liber totum Isocrati | 10 |
| myrothecium atque omnis eius discipulorum arculas ac non | |
| nihil etiam Aristotelia pigmenta consumpsit. quem tu Corcyrae, | |
| ut mihi aliis litteris significas, strictim attigisti, post autem, ut | |
| arbitror, a Cossinio accepisti. quem tibi ego non essem ausus | |
| mittere nisi eum lente ac fastidiose probavissem. quamquam | 2.1 |
| ad me rescripsit iam Rhodo Posidonius se, nostrum illud | |
| ὑπόμνημα <cum> legeret, quod ego ad eum ut ornatius de isdem | |
| rebus scriberet miseram, non modo non excitatum esse ad | |
| scribendum sed etiam plane deterritum. quid quaeris? contur- | 5 |
| bavi Graecam nationem. ita vulgo qui instabant ut darem sibi | |
| quod ornarent, iam exhibere mihi molestiam destiterunt. tu, | |
| si tibi placuerit liber, curabis ut et Athenis sit et in ceteris oppidis | |
| Graeciae. videtur enim posse aliquid nostris rebus lucis adferre. | |
| Oratiunculas autem et quas postulas et pluris etiam mittam, | 3.1 |
| quoniam quidem ea quae nos scribimus adulescentulorum | |
| studiis excitati te etiam delectant. fuit enim mihi commodum, | |
| quod in eis orationibus quae Philippicae nominantur enituerat | |
| tuus ille civis Demosthenes et quod se ab hoc refractariolo | 5 |
| iudiciali dicendi genere abiunxerat ut σεμνότερός τις et πολιτικώ- | |
| τερος videretur, curare ut meae quoque essent orationes quae | |
| consulares nominarentur. quarum una est in senatu Kalendis | |
| Ianuariis, altera ad populum de lege agraria, tertia de Othone, | |
| quarta pro Rabirio, quinta de proscriptorum filiis, sexta cum | 10 |
| provinciam in contione deposui, septima qua Catilinam | |
| emisi, octava quam habui ad populum postridie quam Catilina | |
| profugit, nona in contione quo die Allobroges †invocarunt†, | |
| decima in senatu Nonis Decembribus. sunt praeterea duae | |
| breves, quasi ἀποσπασμάτια legis agrariae. hoc totum σῶμα | 15 |
| curabo ut habeas. et quoniam te cum scripta tum res meae | |
| delectant, isdem ex libris perspicies et quae gesserim et quae | |
| dixerim; aut ne poposcisses. ego enim tibi me non offerebam. | |
| Quod quaeris quid sit quod te arcessam ac simul impeditum | 4.1 |
| te negotiis esse significas, neque recusas quin, non modo si opus | |
| sit sed etiam si velim, accurras, nihil sane est necesse, verum | |
| tamen videbare mihi tempora peregrinationis commodius | |
| posse discribere. nimis abes diu, praesertim cum sis in propin- | 5 |
| quis locis; neque nos te fruimur et tu nobis cares. ac nunc | |
| quidem otium est, sed si paulo plus furor Pulchelli progredi | |
| posset, valde ego te istinc excitarem. verum praeclare Metellus | |
| impedit et impediet. quid quaeris? est consul φιλόπατρις et, ut | |
| semper iudicavi, natura bonus. | 10 |
| Ille autem non simulat, sed plane tribunus pl. fieri cupit. | 5.1 |
| qua <de> re cum in senatu ageretur, fregi hominem et incon- | |
| stantiam eius reprehendi qui Romae tribunatum pl. peteret | |
| cum in Sicilia hereditatem se petere dictitasset, neque magno | |
| opere dixi esse nobis laborandum, quod nihilo magis ei licitu- | 5 |
| rum esset plebeio rem publicam perdere quam similibus eius | |
| me consule patriciis esset licitum. iam cum se ille septimo die | |
| venisse a freto neque sibi obviam quemquam prodire potuisse | |
| et noctu se introisse dixisset in eoque se in contione iactasset, | |
| nihil ei novi dixi accidisse. ex Sicilia septimo die Romam: at | 10 |
| tribus horis Roma Interamnam. noctu introisse: idem ante. | |
| 'non est itum obviam: ne tum quidem cum iri maxime debuit.' | |
| quid quaeris? hominem petulantem modestum reddo non | |
| solum perpetua gravitate orationis sed etiam hoc genere dicto- | |
| rum. itaque iam familiariter cum ipso etiam cavillor ac iocor. | 15 |
| quin etiam cum candidatum deduceremus, quaerit ex me num | |
| consuessem Siculis locum gladiatoribus dare. negavi. 'at ego' | |
| inquit 'novus patronus instituam. sed soror, quae tantum | |
| habeat consularis loci, unum mihi solum pedem dat.' 'noli' | |
| inquam 'de uno pede sororis queri; licet etiam alterum tollas.' | 20 |
| 'non consulare' inquies 'dictum.' fateor; sed ego illam odi | |
| male consularem: 'ea est enim seditiosa, ea cum viro bellum | |
| gerit', neque solum cum Metello sed etiam cum Fabio, quod | |
| eos nihili esse moleste fert. | |
| Quod de agraria lege scribis, sane iam videtur refrixisse. quod | 6.1 |
| me quodam modo molli bracchio de Pompei familiaritate | |
| obiurgas, nolim ita existimes, me mei praesidi causa cum illo | |
| coniunctum esse; sed ita res erat instituta ut, si inter nos esset | |
| aliqua forte dissensio, maximas in re publica discordias versari | 5 |
| esset necesse. quod a me ita praecautum atque provisum est, | |
| non ut ego de optima illa mea ratione decederem, sed ut ille esset | |
| melior et aliquid de populari levitate deponeret. quem de meis | |
| rebus, in quas eum multi incitarant, multo scito gloriosius quam | |
| de suis praedicare; sibi enim bene gestae, mihi conservatae rei | 10 |
| publicae dat testimonium. hoc facere illum mihi quam prosit | |
| nescio; rei publicae certe prodest. quid si etiam Caesarem, cuius | |
| nunc venti valde sunt secundi, reddo meliorem? num tantum | |
| obsum rei publicae? quin etiam si mihi nemo invideret, si | 7.1 |
| omnes, ut erat aequum, faverent, tamen non minus esset | |
| probanda medicina quae sanaret vitiosas partis rei publicae | |
| quam quae exsecaret. nunc vero, cum equitatus ille quem ego | |
| in clivo Capitolino te signifero ac principe collocaram senatum | 5 |
| deseruerit, nostri autem principes digito se caelum putent | |
| attingere si mulli barbati in piscinis sint qui ad manum acce- | |
| dant, alia autem neglegant, nonne tibi satis prodesse videor si | |
| perficio ut ii nolint obesse qui possunt? | |
| Nam Catonem nostrum non tu amas plus quam ego; sed | 8.1 |
| tamen ille optimo animo utens et summa fide nocet interdum | |
| rei publicae; dicit enim tamquam in Platonis πολιτείᾳ, non | |
| tamquam in Romuli faece, sententiam. quid verius quam in | |
| iudicium venire qui ob rem iudicandam pecuniam acceperit? | 5 |
| censuit hoc Cato et adsensit senatus: equites curiae bellum— | |
| non mihi, nam ego dissensi. quid impudentius publicanis | |
| renuntiantibus? fuit tamen retinendi ordinis causa facienda | |
| iactura. restitit et pervicit Cato. itaque nunc, consule in carcere | |
| incluso, saepe item seditione commota, adspiravit nemo eorum | 10 |
| quorum ego concursu itemque ii consules qui post me fuerunt | |
| rem publicam defendere solebant. quid ergo? 'istos' inquies | |
| 'mercede conductos habebimus?' quid faciemus si aliter non | |
| possumus? an libertinis atque etiam servis serviamus? sed, ut | |
| tu ais, ἅλις σπουδῆς. | 15 |
| Favonius meam tribum tulit honestius quam suam, Luccei | 9.1 |
| perdidit. accusavit Nasicam inhoneste, ac modeste tamen; | |
| dixit ita ut Rhodi videretur molis potius quam Moloni operam | |
| dedisse. mihi quod defendissem leviter suscensuit. nunc tamen | |
| petit iterum rei publicae causa. Lucceius quid agat scribam ad | 5 |
| te cum Caesarem videro, qui aderit biduo. | |
| Quod Sicyonii te laedunt, Catoni et eius aemulatori attribues | 10.1 |
| Servilio. quid? ea plaga nonne ad multos bonos viros pertinet? | |
| sed si ita placuit, laudemus, deinde in dissensionibus soli | |
| relinquamur. | |
| Amalthea mea te exspectat et indiget tui. Tusculanum et | 11.1 |
| Pompeianum valde me delectant, nisi quod me, illum ipsum | |
| vindicem aeris alieni, aere non Corinthio sed hoc circumforaneo | |
| obruerunt. in Gallia speramus esse otium. Prognostica mea | |
| cum oratiunculis prope diem exspecta, et tamen quid cogites de | 5 |
| adventu tuo scribe ad nos. nam mihi Pomponia nuntiari iussit | |
| te mense Quintili Romae fore. id a tuis litteris quas ad me de | |
| censu tuo miseras discrepabat. | |
| Paetus, ut antea ad te scripsi, omnis libros quos frater suus | 12.1 |
| reliquisset mihi donavit. hoc illius munus in tua diligentia | |
| positum est. si me amas, cura ut conserventur et ad me per- | |
| ferantur. hoc mihi nihil potest esse gratius. et cum Graecos | |
| tum vero Latinos diligenter ut conserves velim. tuum esse hoc | 5 |
| munusculum putabo. ad Octavium dedi litteras. cum ipso | |
| nihil eram locutus; neque enim ista tua negotia provincialia | |
| esse putabam neque te in tocullionibus habebam. sed scripsi, | |
| ut debui, diligenter. |