| post iv Id. Mai. 60 (§1) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Cum <e> Pompeiano me Romam recepissem a. d. iiii Id. Mai. | 1.20.1.1 |
| Cincius noster eam mihi abs te epistulam reddidit quam tu Id. | |
| Febr. dederas. ei nunc epistulae litteris his respondebo. | |
| Ac primum tibi perspectum esse iudicium de te meum | |
| laetor; deinde te in iis rebus quae tibi asperius a nobis atque | 5 |
| <adeo a> nostris et iniucundius actae videbantur moderatissi- | |
| mum fuisse vehementissime gaudeo idque neque amoris | |
| mediocris et ingeni summi ac sapientiae iudico. qua de re cum | |
| ad me ita suaviter, diligenter, officiose, humaniter scripseris ut | |
| non modo te hortari amplius non debeam sed ne exspectare | 10 |
| quidem abs te aut ab ullo homine tantum facilitatis ac man- | |
| suetudinis potuerim, nihil duco esse commodius quam de his | |
| rebus nihil iam amplius scribere. cum erimus congressi, tum, si | |
| quid res feret, coram inter nos conferemus. | |
| Quod ad me de re publica scribis, disputas tu quidem et | 2.1 |
| amanter et prudenter, et a meis consiliis ratio tua non abhorret; | |
| nam neque de statu nobis nostrae dignitatis est recedendum | |
| neque sine nostris copiis intra alterius praesidia veniendum et is | |
| de quo scribis nihil habet amplum, nihil excelsum, nihil non | 5 |
| submissum atque populare. verum tamen fuit ratio mihi | |
| fortasse ad tranquillitatem meorum temporum non inutilis sed | |
| mehercule rei publicae multo etiam utilior quam mihi, civium | |
| improborum impetus in me reprimi cum hominis amplissima | |
| fortuna, auctoritate, gratia fluctuantem sententiam confirmas- | 10 |
| sem et a spe malorum ad mearum rerum laudem convertis- | |
| sem. quod si cum aliqua levitate mihi faciendum fuisset, | |
| nullam rem tanti aestimassem; sed a me ita sunt acta omnia non | |
| ut ego illi adsentiens levior sed ut ille me probans gravior | |
| videretur. reliqua sic a me aguntur et agentur ut non commit- | 3.1 |
| tamus ut ea quae gessimus fortuito gessisse videamur. meos | |
| bonos illos viros quos significas et eam quam mihi dicis obti- | |
| gisse Σπάρταν non modo numquam deseram sed, etiam si ego | |
| ab illa deserar, tamen in mea pristina sententia permanebo. | 5 |
| illud tamen velim existimes, me hanc viam optimatem post | |
| Catuli mortem nec praesidio ullo nec comitatu tenere. nam ut | |
| ait Rhinton, ut opinor, 'οἱ μὲν παρ’ οὐδέν εἰσι, τοῖς δ’ οὐδὲν μέλει'. | |
| mihi vero ut invideant piscinarii nostri aut scribam ad te alias | |
| aut in congressum nostrum reservabo. a curia autem nulla me | 10 |
| res divellet, vel quod ita rectum est vel quod rebus meis maxime | |
| consentaneum vel quod a senatu quanti fiam minime me | |
| paenitet. | |
| De Sicyoniis, ut scripsi ad te antea, non multum spei est in | 4.1 |
| senatu; nemo est enim iam qui queratur. qua re si id exspectas, | |
| longum est. alia via, si qua potes, pugna. cum est actum, | |
| neque animadversum est ad quos pertineret et raptim in eam | |
| sententiam pedarii cucurrerunt. inducendi senatus consulti | 5 |
| maturitas nondum est, quod neque sunt qui querantur et multi, | |
| partim malevolentia partim opinione aequitatis, delectantur. | |
| Metellus tuus est egregius consul; unum reprehendo, quod | 5.1 |
| otium <e> Gallia nuntiari non magno opere gaudet. cupit, | |
| credo, triumphare. hoc vellem mediocrius, cetera egregia. | |
| Auli filius vero ita se gerit ut eius consulatus non consulatus sit | |
| sed Magni nostri ὑπώπιον. | 5 |
| De meis scriptis misi ad te Graece perfectum consulatum | 6.1 |
| meum. eum librum L. Cossinio dedi. puto te Latinis meis | |
| delectari, huic autem Graeco Graecum invidere. alii si scrip- | |
| serint, mittemus ad te; sed, mihi crede, simul atque hoc nostrum | |
| legerunt, nescio quo pacto retardantur. | 5 |
| Nunc ut ad rem meam redeam, L. Papirius Paetus, vir bonus | 7.1 |
| amatorque noster, mihi libros eos quos Ser. Claudius reliquit, | |
| donavit. cum mihi per legem Cinciam licere capere Cincius | |
| amicus tuus diceret, libenter dixi me accepturum si attulisset. | |
| nunc si me amas, si te a me amari scis, enitere per amicos, | 5 |
| clientis, hospites, libertos denique ac servos tuos, ut scida ne | |
| qua depereat. nam et Graecis iis libris quos suspicor et Latinis | |
| quos scio illum reliquisse mihi vehementer opus est. ego autem | |
| cottidie magis quod mihi de forensi labore temporis datur in iis | |
| studiis conquiesco. per mihi, per, inquam, gratum feceris si in | 10 |
| hoc tam diligens fueris quam soles in iis rebus quas me valde | |
| velle arbitraris, ipsiusque Paeti tibi negotia commendo, de | |
| quibus tibi ille agit maximas gratias, et ut iam invisas nos non | |
| solum rogo sed etiam suadeo. |