| Id. Mart. 60 (§11) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Non modo si mihi tantum esset oti quantum est tibi, verum | 1.19.1.1 |
| etiam si tam brevis epistulas vellem mittere quam tu soles, | |
| facile te superarem et in scribendo multo essem crebrior quam | |
| tu. sed ad summas atque incredibilis occupationes meas | |
| accedit quod nullam a me volo epistulam ad te sine aliquo | 5 |
| argumento ac sententia pervenire. et primum tibi, ut aequum | |
| est civi amanti patriam, quae sint in re publica exponam; | |
| deinde, quoniam nos amore tibi proximi sumus, scribemus | |
| etiam de nobis ea quae scire te non nolle arbitramur. | |
| Atque in re publica nunc quidem maxime Gallici belli ver- | 2.1 |
| satur metus. nam Haedui, fratres nostri, pugnam nuper malam | |
| pugnarunt, et <Helvetii> sine dubio sunt in armis excursiones- | |
| que in provinciam faciunt. senatus decrevit ut consules duas | |
| Gallias sortirentur, dilectus haberetur, vacationes ne valerent, | 5 |
| legati cum auctoritate mitterentur qui adirent Galliae civitates | |
| darentque operam ne eae se cum Helvetiis coniungerent. legati | |
| sunt Q. Metellus Creticus et L. Flaccus et, τὸ ἐπὶ τῇ φακῇ μύρον, | |
| Lentulus, Clodiani filius. atque hoc loco illud non queo | 3.1 |
| praeterire, quod, cum de consularibus mea prima sors exisset, | |
| una voce senatus frequens retinendum me in urbe censuit. hoc | |
| idem post me Pompeio accidit, ut nos duo quasi pignora rei | |
| publicae retineri videremur. quid enim ego aliorum in me | 5 |
| ἐπιφωνήματα exspectem cum haec domi nascantur? | |
| Vrbanae autem res se sic habent. agraria lex a Flavio tribuno | 4.1 |
| pl. vehementer agitabatur auctore Pompeio, quae nihil populare | |
| habebat praeter actorem. ex hac ego lege secunda contionis | |
| voluntate omnia illa tollebam quae ad privatorum incommodum | |
| pertinebant; liberabam agrum eum qui P. Mucio L. Calpurnio | 5 |
| consulibus publicus fuisset; Sullanorum hominum posses- | |
| siones confirmabam; Volaterranos et Arretinos, quorum | |
| agrum Sulla publicarat neque diviserat, in sua possessione | |
| retinebam; unam rationem non reiciebam, ut ager hac | |
| adventicia pecunia emeretur quae ex novis vectigalibus per | 10 |
| quinquennium reciperetur. huic toti rationi agrariae senatus | |
| adversabatur, suspicans Pompeio novam quandam potentiam | |
| quaeri; Pompeius vero ad voluntatem perferendae legis incu- | |
| buerat. ego autem magna cum agrariorum gratia confirmabam | |
| omnium privatorum possessiones; is enim est noster exercitus, | 15 |
| hominum, ut tute scis, locupletium. populo autem Pompeioque | |
| (nam id quoque volebam) satis faciebam emptione, qua con- | |
| stituta diligenter et sentinam urbis exhauriri et Italiae solitudi- | |
| nem frequentari posse arbitrabar. sed haec tota res interpellata | |
| bello refrixerat. Metellus est consul sane bonus et nos admo- | 20 |
| dum diligit. ille alter nihil ita est ut plane quid emerit nesciat. | |
| Haec sunt in re publica, nisi etiam illud ad rem publicam putas | 5.1 |
| pertinere, Herennium quendam, tribunum pl., tribulem tuum, | |
| sane hominem nequam atque egentem, saepe iam de P. Clodio | |
| ad plebem traducendo agere coepisse. huic frequenter inter- | |
| ceditur. haec sunt, ut opinor, in re publica. | 5 |
| Ego autem, ut semel Nonarum illarum Decembrium iunc- | 6.1 |
| tam invidia ac multorum inimicitiis eximiam quandam atque | |
| immortalem gloriam consecutus sum, non destiti eadem animi | |
| magnitudine in re publica versari et illam institutam ac suscep- | |
| tam dignitatem tueri; sed postea quam primum Clodi absolu- | 5 |
| tione levitatem infirmitatemque iudiciorum perspexi, deinde | |
| vidi nostros publicanos facile a senatu disiungi, quamquam a | |
| me ipso non divellerentur, tum autem beatos homines, hos | |
| piscinarios dico, amicos tuos, non obscure nobis invidere, putavi | |
| mihi maiores quasdam opes et firmiora praesidia esse quaerenda. | 10 |
| itaque primum eum qui nimium diu de rebus nostris tacuerat, | 7.1 |
| Pompeium, adduxi in eam voluntatem ut in senatu non semel | |
| sed saepe multisque verbis huius mihi salutem imperi atque orbis | |
| terrarum adiudicarit. quod non tam interfuit mea (neque enim | |
| illae res aut ita sunt obscurae ut testimonium aut ita dubiae ut | 5 |
| laudationem desiderent) quam rei publicae, quod erant quidam | |
| improbi qui contentionem fore aliquam mihi cum Pompeio ex | |
| rerum illarum dissensione arbitrarentur. cum hoc ego me tanta | |
| familiaritate coniunxi ut uterque nostrum in sua ratione munitior | |
| et in re publica firmior hac coniunctione esse possit. odia autem | 8.1 |
| illa libidinosae ac delicatae iuventutis quae erant in me incitata, | |
| sic mitigata sunt comitate quadam mea me unum ut omnes illi | |
| colant. nihil iam denique a me asperum in quemquam fit, nec | |
| tamen quicquam populare ac dissolutum, sed ita temperata | 5 |
| tota ratio est ut rei publicae constantiam praestem, privatis | |
| meis rebus propter infirmitatem bonorum, iniquitatem male- | |
| volorum, odium in me improborum adhibeam quandam | |
| cautionem et diligentiam; atque ita tamen [si] his novis amicitiis | |
| implicati sumus ut crebro mihi vafer ille Siculus insusurret | 10 |
| Epicharmus cantilenam illam suam, 'νᾶφε καὶ μέμνασ’ ἀπιστεῖν. | |
| ἄρθρα ταῦτα τᾶν φρενῶν.' ac nostrae quidem rationis ac vitae | |
| quasi quandam formam, ut opinor, vides. | |
| De tuo autem negotio saepe ad me scribis; cui mederi nunc | 9.1 |
| non possumus. est enim illud senatus consultum summa | |
| pedariorum voluntate, nullius nostrum auctoritate factum. | |
| nam quod me esse ad scribendum vides, ex ipso senatus consulto | |
| intellegere potes aliam rem tum relatam, hoc autem de populis | 5 |
| liberis sine causa additum. et ita factum est a P. Servilio filio, | |
| qui in postremis sententiam dixit; sed immutari hoc tempore | |
| non potest. itaque conventus, qui initio celebrabantur, iam diu | |
| fieri desierunt. tu si tuis blanditiis tamen a Sicyoniis nummu- | |
| lorum aliquid expresseris, velim me facias certiorem. | 10 |
| Commentarium consulatus mei Graece compositum misi ad | 10.1 |
| te. in quo si quid erit quod homini Attico minus Graecum | |
| eruditumque videatur, non dicam quod tibi, ut opinor, Pan- | |
| hormi Lucullus de suis historiis dixerat, se, quo facilius illas | |
| probaret Romani hominis esse, idcirco barbara quaedam et | 5 |
| soloeca dispersisse; apud me si quid erit eius modi, me impru- | |
| dente erit et invito. Latinum si perfecero, ad te mittam. tertium | |
| poëma exspectato, ne quod genus a me ipso laudis meae praeter- | |
| mittatur. hic tu cave dicas, 'τίς πατέρ’ αἰνήσει;'; si est enim apud | |
| homines quicquam quod potius [si] laudetur, nos vituperemur | 10 |
| qui non potius alia laudemus; quamquam non ἐγκωμιαστικὰ | |
| sunt haec sed ἱστορικὰ quae scribimus. | |
| Quintus frater purgat se mihi per litteras et adfirmat nihil a | 11.1 |
| se cuiquam de te secus esse dictum. verum haec nobis coram | |
| summa cura et diligentia sunt agenda. tu modo nos revise | |
| aliquando. Cossinius hic, cui dedi litteras, valde mihi bonus | |
| homo et non levis et amans tui visus est et talis qualem esse | 5 |
| eum tuae mihi litterae nuntiarant. Id. Mart. |