| xi Kal. Febr. 60 (§8) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Nihil mihi nunc scito tam deesse quam hominem eum quocum | 1.18.1.1 |
| omnia quae me cura aliqua adficiunt una communicem, qui me | |
| amet, qui sapiat, quicum ego cum loquar nihil fingam, nihil | |
| dissimulem, nihil obtegam. abest enim frater ἀφελέστατος et | |
| amantissimus. †Metellus† non homo sed 'litus atque aër' et | 5 |
| 'solitudo mera'. tu autem qui saepissime curam et angorem | |
| animi mei sermone et consilio levasti tuo, qui mihi et in publica | |
| re socius et in privatis omnibus conscius et omnium meorum | |
| sermonum et consiliorum particeps esse soles, ubinam es? ita | |
| sum ab omnibus destitutus ut tantum requietis habeam quan- | 10 |
| tum cum uxore et filiola et mellito Cicerone consumitur. nam | |
| illae ambitiosae nostrae fucosaeque amicitiae sunt in quodam | |
| splendore forensi, fructum domesticum non habent. itaque | |
| cum bene completa domus est tempore matutino, cum ad | |
| forum stipati gregibus amicorum descendimus, reperire ex | 15 |
| magna turba neminem possumus quocum aut iocari libere aut | |
| suspirare familiariter possimus. qua re te exspectamus, te | |
| desideramus, te iam etiam arcessimus. multa sunt enim quae | |
| me sollicitant anguntque, quae mihi videor auris nactus tuas | |
| unius ambulationis sermone exhaurire posse. | 20 |
| Ac domesticarum quidem sollicitudinum aculeos omnis et | 2.1 |
| scrupulos occultabo neque ego huic epistulae atque ignoto | |
| tabellario committam. atque hi (nolo enim te permoveri) non | |
| sunt permolesti, sed tamen insident et urgent et nullius amantis | |
| consilio aut sermone requiescunt; in re publica vero, quam- | 5 |
| quam animus est praesens, tamen vulnus etiam atque etiam ipsa | |
| medicina efficit. nam ut ea breviter quae post tuum discessum | |
| acta sunt colligam, iam exclames necesse est res Romanas | |
| diutius stare non posse. etenim post profectionem tuam | |
| primus, ut opinor, introitus fuit fabulae Clodianae, in qua ego, | 10 |
| nactus, ut mihi videbar, locum resecandae libidinis et coërcen- | |
| dae iuventutis, vehemens flavi et omnis profudi viris animi | |
| atque ingeni mei, non odio adductus alicuius sed spe non cor- | |
| rigendae sed sanandae civitatis. | |
| Adflicta res publica est empto constupratoque iudicio. vide | 3.1 |
| quae sint postea consecuta. consul est impositus is nobis quem | |
| nemo praeter nos philosophos aspicere sine suspiritu posset. | |
| quantum hoc vulnus! facto senatus consulto de ambitu, de | |
| iudiciis, nulla lex perlata; exagitatus senatus, alienati equites | 5 |
| Romani quod erat 'qui ob rem iudicandam'. sic ille annus duo | |
| firmamenta rei publicae per me unum constituta evertit; nam | |
| et senatus auctoritatem abiecit et ordinum concordiam disiunxit. | |
| instat hic nunc annus egregius. eius initium eius modi fuit ut | |
| anniversaria sacra Iuventatis non committerentur; nam M. | 10 |
| Luculli uxorem Memmius suis sacris initiavit. Menelaus aegre | |
| id passus divortium fecit. quamquam ille pastor Idaeus | |
| Menelaum solum contempserat, hic noster Paris tam Mene- | |
| laum quam Agamemnonem liberum non putavit. | |
| Est autem C. Herennius quidam, tribunus pl., quem tu | 4.1 |
| fortasse ne nosti quidem; tametsi potes nosse, tribulis enim tuus | |
| est, et Sextus, pater eius, nummos vobis dividere solebat. is ad | |
| plebem P. Clodium traducit idemque fert ut universus populus | |
| in campo Martio suffragium de re Clodi ferat. hunc ego accepi | 5 |
| in senatu ut soleo, sed nihil est illo homine lentius. | |
| Metellus est consul egregius et nos amat, sed imminuit | 5.1 |
| auctoritatem suam quod habet dicis causa promulgatum illud | |
| idem de Clodio. Auli autem filius, o di immortales! quam | |
| ignavus ac sine animo miles! quam dignus qui Palicano, sicut | |
| facit, os ad male audiendum cottidie praebeat! agraria autem | 6.1 |
| promulgata est a Flavio, sane levis, eadem fere quae fuit Plotia. | |
| sed interea πολιτικὸς ἀνὴρ οὐδ’ ὄναρ quisquam inveniri potest. | |
| qui poterat, familiaris noster (sic est enim, volo te hoc scire) | |
| Pompeius, togulam illam pictam silentio tuetur suam. Crassus | 5 |
| verbum nullum contra gratiam. ceteros iam nosti; qui ita sunt | |
| stulti ut amissa re publica piscinas suas fore salvas sperare vide- | |
| antur. unus est qui curet, constantia magis et integritate quam, | 7.1 |
| ut mihi videtur, consilio aut ingenio, Cato; qui miseros pub- | |
| licanos, quos habuit amantissimos sui, tertium iam mensem | |
| vexat neque iis a senatu responsum dari patitur. ita nos cogimur | |
| reliquis de rebus nihil decernere, ante quam publicanis respon- | 5 |
| sum sit. qua re etiam legationes reiectum iri puto. | |
| Nunc vides quibus fluctibus iactemur; et si ex iis quae scripsi- | 8.1 |
| mus tanta etiam a me non scripta perspicis, revise nos aliquando, | |
| et, quamquam sunt haec fugienda quo te voco, tamen fac ut | |
| amorem nostrum tanti aestimes ut eo vel cum his molestiis | |
| pervenire velis. nam ne absens censeare curabo edicendum et | 5 |
| proponendum locis omnibus; sub lustrum autem censeri | |
| germani negotiatoris est. qua re cura ut te quam primum | |
| videamus. vale. xi Kal. Febr. Q. Metello L. Afranio coss. |