| Non. Dec. 61 (§11) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Magna mihi varietas voluntatis et dissimilitudo opinionis ac | 1.17.1.1 |
| iudici Quinti, fratris mei, demonstrata est ex litteris tuis in | |
| quibus ad me epistularum illius exempla misisti. qua ex re et | |
| molestia sum tanta adfectus quantam mihi meus amor summus | |
| erga utrumque vestrum adferre debuit et admiratione quidnam | 5 |
| accidisset quod adferret Quinto, fratri meo, aut offensionem | |
| tam gravem aut commutationem tantam voluntatis. atque | |
| illud a me iam ante intellegebatur, quod te quoque ipsum | |
| discedentem a nobis suspicari videbam, subesse nescio quid | |
| opinionis incommodae sauciumque esse animum et insedisse | 10 |
| quasdam odiosas suspiciones. quibus ego mederi cum cuperem | |
| et antea saepe et vehementius etiam post sortitionem pro- | |
| vinciae, nec tantum intellegebam esse offensionis quantum | |
| litterae tuae declarant nec tantum proficiebam quantum | |
| volebam. sed tamen hoc me ipse consolabar quod non dubi- | 2.1 |
| tabam quin te ille aut Dyrrachi aut in istis locis uspiam visurus | |
| esset. quod cum accidisset, confidebam ac mihi persuaseram | |
| fore ut omnia placarentur inter vos non modo sermone ac | |
| disputatione sed conspectu ipso congressuque vestro. nam | 5 |
| quanta sit in Quinto, fratre meo, comitas, quanta iucunditas, | |
| quam mollis animus et ad accipiendam et ad deponendam | |
| offensionem, nihil attinet me ad te, qui ea nosti, scribere. sed | |
| accidit perincommode quod eum nusquam vidisti. valuit | |
| enim plus quod erat illi non nullorum artibus inculcatum | 10 |
| quam aut officium aut necessitudo aut amor vester ille pristinus, | |
| qui plurimum valere debuit. atque huius incommodi culpa ubi | 3.1 |
| resideat facilius possum existimare quam scribere; vereor enim | |
| ne, dum defendam meos, non parcam tuis. nam sic intellego, | |
| ut nihil a domesticis vulneris factum sit, illud quidem quod | |
| erat eos certe sanare potuisse. sed huiusce rei totius vitium, | 5 |
| quod aliquanto etiam latius patet quam videtur, praesenti tibi | |
| commodius exponam. | |
| De iis litteris quas ad te Thessalonica misit et de sermonibus | 4.1 |
| quos ab illo et Romae apud amicos tuos et in itinere habitos | |
| putas, ecquid tant<ul>um causae sit ignoro; sed omnis in tua | |
| posita est humanitate mihi spes huius levandae molestiae. nam | |
| si ita statueris, et irritabilis animos esse optimorum saepe | 5 |
| hominum et eosdem placabilis, et esse hanc agilitatem, ut ita | |
| dicam, mollitiamque naturae plerumque bonitatis, et, id quod | |
| caput est, nobis inter nos nostra sive incommoda sive vitia sive | |
| iniurias esse tolerandas, facile haec, quem ad modum spero, | |
| mitigabuntur; quod ego ut facias te oro. nam ad me, qui te | 10 |
| unice diligo, maxime pertinet neminem esse meorum qui aut | |
| te non amet aut abs te non ametur. | |
| Illa pars epistulae tuae minime fuit necessaria, in qua exponis | 5.1 |
| quas facultates aut provincialium aut urbanorum commodorum | |
| et aliis temporibus et me ipso consule praetermiseris. mihi | |
| enim perspecta est et ingenuitas et magnitudo animi tui, neque | |
| ego inter me atque te quicquam interesse umquam duxi praeter | 5 |
| voluntatem institutae vitae, quod me ambitio quaedam ad | |
| honorum studium, te autem alia minime reprehendenda ratio | |
| ad honestum otium duxit. vera quidem laude probitatis, inte- | |
| gritatis, diligentiae, religionis, neque me tibi neque quemquam | |
| antepono, amoris vero erga me, cum a fraterno amore do- | 10 |
| mesticoque discessi, tibi primas defero. vidi enim, vidi peni- | 6.1 |
| tusque perspexi in meis variis temporibus et sollicitudines et | |
| laetitias tuas. fuit mihi saepe et laudis nostrae gratulatio tua | |
| iucunda et timoris consolatio grata. quin mihi nunc te absente | |
| non solum consilium, quo tu excellis, sed etiam sermonis com- | 5 |
| municatio, quae mihi suavissima tecum solet esse, maxime | |
| deest—quid dicam? in publicane re, quo in genere mihi | |
| neglegenti esse non licet, an in forensi labore, quem antea | |
| propter ambitionem sustinebam, nunc ut dignitatem tueri | |
| gratia possim, an in ipsis domesticis negotiis, in quibus ego | 10 |
| cum antea tum vero post discessum fratris te sermonesque | |
| nostros desidero? postremo non labor meus non requies, non | |
| negotium non otium, non forenses res non domesticae, <non | |
| publicae> non privatae carere diutius tuo suavissimo atque | |
| amantissimo consilio ac sermone possunt. | 15 |
| Atque harum rerum commemorationem verecundia saepe | 7.1 |
| impedivit utriusque nostrum; nunc autem ea fuit necessaria | |
| propter eam partem epistulae tuae per quam te ac mores tuos | |
| mihi purgatos ac probatos esse voluisti. atque in ista incom- | |
| moditate alienati illius animi et offensi illud inest tamen | 5 |
| commodi, quod et mihi et ceteris amicis nota fuit et abs te | |
| aliquanto ante testificata tua voluntas omittendae provinciae, | |
| ut, quod una non estis, non dissensione ac discidio vestro sed | |
| voluntate ac iudicio tuo factum esse videatur. qua re et illa | |
| quae violata expiabuntur et haec nostra, quae sunt sanctissime | 10 |
| conservata, suam religionem obtinebunt. | |
| Nos hic in re publica infirma, misera commutabilique ver- | 8.1 |
| samur. credo enim te audisse nostros equites paene a senatu | |
| esse disiunctos; qui primum illud valde graviter tulerunt, | |
| promulgatum ex senatus consulto fuisse ut de eis qui ob | |
| iudicandum accepissent quaereretur. qua in re decernenda | 5 |
| cum ego casu non adfuissem sensissemque id equestrem | |
| ordinem ferre moleste neque aperte dicere, obiurgavi senatum, | |
| ut mihi visus sum, summa cum auctoritate et in causa non | |
| verecunda admodum gravis et copiosus fui. ecce aliae deliciae | 9.1 |
| equitum vix ferendae! quas ego non solum tuli sed etiam | |
| ornavi. Asiam qui de censoribus conduxerunt, questi sunt in | |
| senatu se cupiditate prolapsos nimium magno conduxisse; ut | |
| induceretur locatio postulaverunt. ego princeps in adiutoribus | 5 |
| atque adeo secundus; nam ut illi auderent hoc postulare, | |
| Crassus eos impulit. invidiosa res, turpis postulatio et confessio | |
| temeritatis. summum erat periculum ne, si nihil impetrassent, | |
| plane alienarentur a senatu. huic quoque rei subventum est | |
| maxime a nobis perfectumque ut frequentissimo senatu et | 10 |
| liberalissimo uterentur, multaque a me de ordinum dignitate | |
| et concordia dicta sunt Kal. Dec. et postridie. neque adhuc res | |
| confecta est, sed voluntas senatus perspecta. unus enim contra | |
| dixerat Metellus consul designatus, [qui] erat dicturus, ad quem | |
| propter diei brevitatem perventum non est, heros ille noster Cato. | 15 |
| Sic ego conservans rationem institutionemque nostram | 10.1 |
| tueor, ut possum, illam a me conglutinatam concordiam. sed | |
| tamen, quoniam ista sunt tam infirma, munitur quaedam nobis | |
| ad retinendas opes nostras tuta, ut spero, via, quam tibi litteris | |
| satis explicare non possum, significatione parva ostendam | 5 |
| tamen: utor Pompeio familiarissime. video quid dicas. cavebo | |
| quae sunt cavenda, ac scribam alias ad te de meis consiliis | |
| capessendae rei publicae plura. | |
| Lucceium scito consulatum habere in animo statim petere. | 11.1 |
| duo enim soli dicuntur petituri, Caesar (cum eo coire per | |
| Arrium cogitat) et Bibulus (cum hoc se putat per C. Pisonem | |
| posse coniungi). rides? non sunt haec ridicula, mihi crede. | |
| quid aliud scribam ad te? quid? multa sunt, sed in aliud tempus | 5 |
| * * * te exspectare velis cures ut sciam. iam illud modeste | |
| rogo, quod maxime cupio, ut quam primum venias. Non. | |
| Dec. |