| in. Quint. 61 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Quaeris ex me quid acciderit de iudicio quod tam praeter | 1.16.1.1 |
| opinionem omnium factum sit, et simul vis scire quo modo ego | |
| minus quam soleam proeliatus sim. respondebo tibi ὕστερον | |
| πρότερον, Ὁμηρικῶς. | |
| Ego enim, quam diu senatus auctoritas mihi defendenda fuit, | 5 |
| sic acriter et vehementer proeliatus sum ut clamor concursus- | |
| que maxima cum mea laude fierent. quod si tibi umquam sum | |
| visus in re publica fortis, certe me in illa causa admiratus esses. | |
| cum enim ille ad contiones confugisset in iisque meo nomine | |
| ad invidiam uteretur, di immortales! quas ego pugnas et | 10 |
| quantas strages edidi! quos impetus in Pisonem, in Curionem, | |
| in totam illam manum feci! quo modo sum insectatus levita- | |
| tem senum, libidinem iuventutis! saepe, ita me di iuvent, te | |
| non solum auctorem consiliorum meorum verum etiam | |
| spectatorem pugnarum mirificarum desideravi. postea vero | 2.1 |
| quam Hortensius excogitavit ut legem de religione Fufius | |
| tribunus pl. ferret, in qua nihil aliud a consulari rogatione dif- | |
| ferebat nisi iudicum genus (in eo autem erant omnia), pug- | |
| navitque ut id ita fieret, quod et sibi et aliis persuaserat nullis | 5 |
| illum iudicibus effugere posse, contraxi vela perspiciens inopiam | |
| iudicum neque dixi quicquam pro testimonio nisi quod erat | |
| ita notum atque testatum ut non possem praeterire. | |
| Itaque si causam quaeris absolutionis, ut iam πρὸς τὸ πρότερον | |
| revertar, egestas iudicum fuit et turpitudo. id autem ut acci- | 10 |
| deret commissum est Hortensi consilio, qui, dum veritus est ne | |
| Fufius ei legi intercederet quae ex senatus consulto ferebatur, | |
| non vidit illud, satius esse illum in infamia relinqui ac sordibus | |
| quam infirmo iudicio committi, sed ductus odio properavit | |
| rem deducere in iudicium, cum illum plumbeo gladio iugula- | 15 |
| tum iri tamen diceret. | |
| Sed iudicium si quaeris quale fuerit, incredibili exitu, sic uti | 3.1 |
| nunc ex eventu ab aliis, a me tamen ex ipso initio consilium | |
| Hortensi reprehendatur. nam ut reiectio facta est clamoribus | |
| maximis, cum accusator tamquam censor bonus homines | |
| nequissimos reiceret, reus tamquam clemens lanista frugalissi- | 5 |
| mum quemque secerneret, ut primum iudices consederunt, | |
| valde diffidere boni coeperunt. non enim umquam turpior in | |
| ludo talario consessus fuit: maculosi senatores, nudi equites, | |
| tribuni non tam aerati quam, ut appellantur, aerarii. pauci | |
| tamen boni inerant, quos reiectione fugare ille non potuerat, | 10 |
| qui maesti inter sui dissimilis et †merentes† sedebant et con- | |
| tagione turpitudinis vehementer permovebantur. hic, ut | 4.1 |
| quaeque res ad consilium primis postulationibus referebatur, | |
| incredibilis erat severitas nulla varietate sententiarum. nihil | |
| impetrabat reus, plus accusatori dabatur quam postulabat. quid | |
| quaeris? triumphabat Hortensius se vidisse tantum, nemo erat | 5 |
| qui illum reum ac non miliens condemnatum arbitraretur. me | |
| vero teste producto credo te ex acclamatione Clodi advoca- | |
| torum audisse quae consurrectio iudicum facta sit, ut me cir- | |
| cumsteterint, ut aperta iugula sua pro meo capite P. Clodio | |
| ostentarint. quae mihi res multo honorificentior visa est quam | 10 |
| aut illa, cum iurare tui cives Xenocratem testimonium dicentem | |
| prohibuerunt, aut cum tabulas Metelli Numidici, cum eae, ut | |
| mos est, circumferrentur, nostri iudices adspicere noluerunt; | |
| multo haec, inquam, nostra res maior. itaque iudicum vocibus, | 5.1 |
| cum ego sic ab iis ut salus patriae defenderer, fractus reus et una | |
| patroni omnes conciderunt. ad me autem eadem frequentia | |
| postridie convenit quacum abiens consulatu sum domum | |
| reductus. clamare praeclari Ariopagitae se non esse venturos | 5 |
| nisi praesidio constituto. refertur ad consilium. una sola | |
| sententia praesidium non desideravit. defertur res ad sena- | |
| tum. gravissime ornatissimeque decernitur, laudantur iudices, | |
| datur negotium magistratibus. responsurum hominem nemo | |
| arbitrabatur. | 10 |
| 'Ἔσπετε νῦν μοι, Μοῦσαι . . . ὅππως δὴ πρῶτον πῦρ ἔμπεσε.' | |
| Nosti Calvum ex Nanneianis illum, illum laudatorem meum, | |
| de cuius oratione erga me honorifica ad te scripseram. biduo | |
| per unum servum, et eum ex ludo gladiatorio, confecit totum | |
| negotium. arcessivit ad se, promisit, intercessit, dedit. iam vero | 15 |
| (o di boni, rem perditam!) etiam noctes certarum mulierum | |
| atque adulescentulorum nobilium introductiones non nullis | |
| iudicibus pro mercedis cumulo fuerunt. ita summo discessu | |
| bonorum, pleno foro servorum, xxv iudices ita fortes tamen | |
| fuerunt ut summo proposito periculo vel perire maluerint | 20 |
| quam perdere omnia; xxxi fuerunt quos fames magis quam | |
| fama commoverit. quorum Catulus cum vidisset quendam, | |
| 'quid vos' inquit 'praesidium a nobis postulabatis? an ne | |
| nummi vobis eriperentur timebatis?' habes, ut brevissime potui, | 6.1 |
| genus iudici et causam absolutionis. | |
| Quaeris deinceps qui nunc sit status rerum et qui meus. rei | |
| publicae statum illum quem tu meo consilio, ego divino con- | |
| firmatum putabam, qui bonorum omnium coniunctione et | 5 |
| auctoritate consulatus mei fixus et fundatus videbatur, nisi quis | |
| nos deus respexerit, elapsum scito esse de manibus uno hoc | |
| iudicio, si iudicium est triginta homines populi Romani levis- | |
| simos ac nequissimos nummulis acceptis ius ac fas omne delere | |
| et, quod omnes non modo homines verum etiam pecudes | 10 |
| factum esse sciant, id Talnam et Plautum et Spongiam et | |
| ceteras huius modi quisquilias statuere numquam esse factum. | |
| sed tamen, ut te de re publica consoler, non ita ut sperarunt | 7.1 |
| mali, tanto imposito rei publicae vulnere, alacris exsultat im- | |
| probitas in victoria. nam plane ita putaverunt, cum religio, | |
| cum pudicitia, cum iudiciorum fides, cum senatus auctoritas | |
| concidisset, fore ut aperte victrix nequitia ac libido poenas ab | 5 |
| optimo quoque peteret sui doloris, quem improbissimo cuique | |
| inusserat severitas consulatus mei. idem ego ille (non enim | 8.1 |
| mihi videor insolenter gloriari cum de me apud te loquor, in ea | |
| praesertim epistula quam nolo aliis legi), idem, inquam, ego | |
| recreavi adflictos animos bonorum, unumquemque confirmans, | |
| excitans; insectandis vero exagitandisque nummariis iudicibus | 5 |
| omnem omnibus studiosis ac fautoribus illius victoriae παρρη- | |
| σίαν eripui; Pisonem consulem nulla in re consistere umquam | |
| sum passus, desponsam homini iam Syriam ademi; senatum ad | |
| pristinam suam severitatem revocavi atque abiectum excitavi; | |
| Clodium praesentem fregi in senatu cum oratione perpetua | 10 |
| plenissima gravitatis tum altercatione eius modi (ex qua licet | |
| pauca degustes; nam cetera non possunt habere eandem neque | |
| vim neque venustatem remoto illo studio contentionis quem | |
| ἀγῶνα vos appellatis): | |
| Nam ut Id. Mai. in senatum convenimus, rogatus ego | 9.1 |
| sententiam multa dixi de summa re publica, atque ille locus | |
| inductus a me est divinitus, ne una plaga accepta patres con- | |
| scripti conciderent, ne deficerent; vulnus esse eius modi quod | |
| mihi nec dissimulandum nec pertimescendum videretur, ne | 5 |
| aut ignorando stultissimi <aut metuendo ignavissimi> iudicare- | |
| mur; bis absolutum esse Lentulum, bis Catilinam, hunc tertium | |
| iam esse a iudicibus in rem publicam immissum. 'erras, Clodi. | |
| non te iudices urbi sed carceri reservarunt neque te retinere in | |
| civitate sed exsilio privare voluerunt. quam ob rem, patres | 10 |
| conscripti, erigite animos, retinete vestram dignitatem. manet | |
| illa in re publica bonorum consensio; dolor accessit bonis viris, | |
| virtus non est imminuta; nihil est damni factum novi, sed quod | |
| erat inventum est. in unius hominis perditi iudicio plures | |
| similes reperti sunt.' sed quid ago? paene orationem in epistu- | 10.1 |
| lam inclusi. redeo ad altercationem. | |
| Surgit pulchellus puer, obicit mihi me ad Baias fuisse. falsum, | |
| sed tamen 'quid? hoc simile est' inquam 'quasi in operto | |
| dicas fuisse?' 'quid' inquit 'homini Arpinati cum aquis | 5 |
| calidis?' 'narra' inquam 'patrono tuo, qui Arpinatis aquas | |
| concupivit' (nosti enim Marianas). 'quousque' inquit 'hunc | |
| regem feremus?' 'regem appellas' inquam, 'cum Rex tui | |
| mentionem nullam fecerit?'—ille autem Regis hereditatem | |
| spe devorarat. 'domum' inquit 'emisti.' 'putes' inquam | 10 |
| 'dicere "iudices emisti."' 'iuranti' inquit 'tibi non credide- | |
| runt.' 'mihi vero' inquam 'xxv iudices crediderunt, xxxi, | |
| quoniam nummos ante acceperunt, tibi nihil crediderunt.' | |
| magnis clamoribus adflictus conticuit et concidit. | |
| Noster autem status est hic: apud bonos iidem sumus quos | 11.1 |
| reliquisti, apud sordem urbis et faecem multo melius quam | |
| reliquisti. nam et illud nobis non obest, videri nostrum testi- | |
| monium non valuisse; missus est sanguis invidiae sine dolore, | |
| atque etiam hoc magis quod omnes illi fautores illius flagiti | 5 |
| rem manifestam illam redemptam esse a iudicibus confitentur. | |
| accedit illud, quod illa contionalis hirudo aerari, misera ac | |
| ieiuna plebecula, me ab hoc Magno unice diligi putat; et | |
| hercule multa et iucunda consuetudine coniuncti inter nos | |
| sumus, usque eo ut nostri isti comissatores coniurationis, | 10 |
| barbatuli iuvenes, illum in sermonibus Cn. Ciceronem appel- | |
| lent. itaque et ludis et gladiatoribus mirandas ἐπισημασίας sine | |
| ulla pastoricia fistula auferebamus. | |
| Nunc est exspectatio comitiorum; in quae omnibus invitis | 12.1 |
| trudit noster Magnus Auli filium, atque in eo neque auctoritate | |
| neque gratia pugnat sed quibus Philippus omnia castella ex- | |
| pugnari posse dicebat in quae modo asellus onustus auro posset | |
| ascendere. consul autem ille δευτερεύοντος histrionis similis | 5 |
| suscepisse negotium dicitur et domi divisores habere. quod ego | |
| non credo, sed senatus consulta duo iam facta sunt odiosa quae | |
| in consulem facta putantur, Catone et Domitio postulante, | |
| unum, ut apud magistratus inquiri liceret, alterum, cuius domi | |
| divisores habitarent, adversus rem publicam. Lurco autem | 13.1 |
| tribunus pl., qui magistratus simultatem cum lege Aelia iniit, | |
| solutus est et Aelia et Fufia ut legem de ambitu ferret quam ille | |
| bono auspicio claudus homo promulgavit. ita comitia in a. d. | |
| vi Kal. Sext. dilata sunt. novi est in lege hoc, ut qui nummos | 5 |
| in tribu pronuntiarit, si non dederit, impune sit, sin dederit, ut | |
| quoad vivat singulis tribubus HS ciↄ ciↄ ciↄ debeat. dixi hanc | |
| legem P. Clodium iam ante servasse; pronuntiare enim | |
| solitum esse et non dare. sed heus tu, videsne consulatum illum | |
| nostrum, quem Curio antea ἀποθέωσιν vocabat, si hic factus | 10 |
| erit, fabam mimum futurum? qua re, ut opinor, φιλοσοφητέον, | |
| id quod tu facis, et istos consulatus non flocci facteon. | |
| Quod ad me scribis te in Asiam statuisse non ire, equidem | 14.1 |
| mallem ut ires, ac vereor ne quid in ista re minus commode | |
| fiat; sed tamen non possum reprehendere consilium tuum, | |
| praesertim cum egomet in provinciam non sim profectus. | |
| Epigrammatis tuis, quae in Amaltheo posuisti, contenti | 15.1 |
| erimus, praesertim cum et Thyillus nos reliquerit et Archias | |
| nihil de me scripserit; ac vereor ne, Lucullis quoniam Graecum | |
| poëma condidit, nunc ad Caecilianam fabulam spectet. | |
| Antonio tuo nomine gratias egi eamque epistulam Mallio | 16.1 |
| dedi—ad te ideo antea rarius scripsi quod non habebam | |
| idoneum cui darem nec satis sciebam quo darem. valde te | |
| venditavi. | |
| Cincius si quid ad me tui negoti detulerit, suscipiam. sed | 17.1 |
| nunc magis in suo est occupatus, in quo ego ei non desum. tu, | |
| si uno in loco es futurus, crebras a nobis litteras exspecta; sed | |
| pluris etiam ipse mittito. velim ad me scribas cuius modi sit | 18.1 |
| Ἀμαλθεῖον tuum, quo ornatu, qua τοποθεσίᾳ, et, quae poëmata | |
| quasque historias de Ἀμαλθείᾳ habes, ad me mittas. libet mihi | |
| facere in Arpinati. ego tibi aliquid de meis scriptis mittam. | |
| nihil erat absoluti. | 5 |