| Id. Mart. 61 (§2) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Asiam Quinto, suavissimo fratri, obtigisse audisti; non enim | 1.15.1.1 |
| dubito quin celerius tibi hoc rumor quam ullius nostrum litterae | |
| nuntiarint. nunc, quoniam et laudis avidissimi semper fuimus | |
| et praeter ceteros φιλέλληνες et sumus et habemur et multorum | |
| odia atque inimicitias rei publicae causa suscepimus, 'παντοίης | 5 |
| ἀρετῆς μιμνήσκεο', curaque <et> effice ut ab omnibus et laudemur | |
| et amemur. his de rebus plura ad te in ea epistula scribam quam | 2.1 |
| ipsi Quinto dabo. | |
| Tu me velim certiorem facias quid de meis mandatis egeris, | |
| atque etiam quid de tuo negotio; nam ut Brundisio profectus | |
| es, nullae mihi abs te sunt redditae litterae. valde aveo scire | 5 |
| quid agas. Id. Mart. |