Id. Febr. 61 (§7)
|
|
<CICERO ATTICO SAL.>
|
|
Vereor ne putidum sit scribere ad te quam sim occupatus, sed
|
1.14.1.1
|
tamen ita distinebar ut vix huic tantulae epistulae tempus
|
|
habuerim atque id ereptum e summis occupationibus.
|
|
Prima contio Pompei qualis fuisset scripsi ad te antea: non
|
|
iucunda miseris, inanis improbis, beatis non grata, bonis non
|
5
|
gravis. itaque frigebat. tum Pisonis consulis impulsu levissi-
|
|
mus tribunus pl. Fufius in contionem producit Pompeium.
|
|
res agebatur in circo Flaminio, et erat in eo ipso loco illo die
|
|
nundinarum πανήγυρις. quaesivit ex eo placeretne ei iudices
|
|
a praetore legi, quo consilio idem praetor uteretur. id autem
|
10
|
erat de Clodiana religione ab senatu constitutum. tum Pom-
|
2.1
|
peius μάλ’ ἀριστοκρατικῶς locutus est senatusque auctoritatem
|
|
sibi omnibus in rebus maximi videri semperque visam esse
|
|
respondit, et id multis verbis.
|
|
Postea Messalla consul in senatu de Pompeio quaesivit quid
|
5
|
de religione et de promulgata rogatione sentiret. locutus ita
|
|
est in senatu ut omnia illius ordinis consulta γενικῶς laudaret,
|
|
mihique, ut adsedit, dixit se putare satis ab se [et]iam de istis rebus
|
|
esse responsum. Crassus, postea quam vidit illum excepisse lau-
|
3.1
|
dem ex eo quod [hi] suspicarentur homines ei consulatum meum
|
|
placere, surrexit ornatissimeque de meo consulatu locutus est,
|
|
ut ita diceret, se quod esset senator, quod civis, quod liber,
|
|
quod viveret, mihi acceptum referre; quotiens coniugem,
|
5
|
quotiens domum, quotiens patriam videret, totiens se bene-
|
|
ficium meum videre. quid multa? totum hunc locum, quem
|
|
ego varie meis orationibus, quarum tu Aristarchus es, soleo
|
|
pingere, de flamma, de ferro (nosti illas ληκύθους), valde gravi-
|
|
ter pertexuit. proximus Pompeium sedebam. intellexi
|
10
|
hominem moveri, utrum Crassum inire eam gratiam quam
|
|
ipse praetermisisset an esse tantas res nostras quae tam libenti
|
|
senatu laudarentur, ab eo praesertim qui mihi laudem illam eo
|
|
minus deberet quod meis omnibus litteris in Pompeiana laude
|
|
perstrictus esset. hic dies me valde Crasso adiunxit, et tamen
|
4.1
|
ab illo aperte tecte quicquid est datum libenter accepi.
|
|
Ego autem ipse, di boni! quo modo ἐνεπερπερευσάμην novo
|
|
auditori Pompeio! si umquam mihi περίοδοι ἢ καμπαὶ ἢ ἐν-
|
|
θυμήματα ἢ κατασκευαὶ suppeditaverunt, illo tempore. quid
|
5
|
multa? clamores. etenim haec erat ὑπόθεσις, de gravitate
|
|
ordinis, de equestri concordia, de consensione Italiae, de inter-
|
|
mortuis reliquiis coniurationis, de vilitate, de otio. nosti iam
|
|
in hac materia sonitus nostros. tanti fuerunt ut ego eo brevior
|
|
sim quod eos usque istinc exauditos putem.
|
10
|
Romanae autem se res sic habent. senatus Ἄρειος πάγος. nihil
|
5.1
|
constantius, nihil severius, nihil fortius. nam cum dies venisset
|
|
rogationi ex senatus consulto ferendae, concursabant barbatuli
|
|
iuvenes, totus ille grex Catilinae duce filiola Curionis, et popu-
|
|
lum ut antiquaret rogabant. Piso autem consul, lator roga-
|
5
|
tionis, idem erat dissuasor. operae Clodianae pontis occuparant,
|
|
tabellae ministrabantur ita ut nulla daretur 'uti rogas'. hic
|
|
tibi rostra Cato advolat, commulcium Pisoni consuli mirificum
|
|
facit, si id est commulcium, vox plena gravitatis, plena auctori-
|
|
tatis, plena denique salutis: accedit eodem etiam noster Hor-
|
10
|
tensius, multi praeterea boni; insignis vero opera Favoni fuit.
|
|
hoc concursu optimatium comitia dimittuntur; senatus
|
|
vocatur. cum decerneretur frequenti senatu, contra pugnante
|
|
Pisone, ad pedes omnium singillatim accidente Clodio, ut
|
|
consules populum cohortarentur ad rogationem accipiendam,
|
15
|
homines ad quindecim Curioni nullum senatus consultum
|
|
facienti adsenserunt; facile ex altera parte cccc fuerunt. acta
|
|
res est. Fufius tribunus intercessit. Clodius contiones miseras
|
|
habebat, in quibus Lucullum, Hortensium, C. Pisonem,
|
|
Messallam consulem contumeliose laedebat; me tantum com-
|
20
|
perisse omnia criminabatur. senatus et de provinciis praetorum
|
|
et de legationibus et de ceteris rebus decernebat ut ante quam
|
|
rogatio lata esset ne quid ageretur.
|
|
Habes res Romanas. sed tamen etiam illud, quod non spera-
|
6.1
|
ram, audi. Messalla consul est egregius; fortis, constans, diligens,
|
|
nostri laudator, amator, imitator. ille alter uno vitio minus
|
|
vitiosus quod iners, quod somni plenus, quod imperitus, quod
|
|
ἀπρακτότατος; sed voluntate ita καχέκτης ut Pompeium post
|
5
|
illam contionem in qua ab eo senatus laudatus est odisse
|
|
coeperit. itaque mirum in modum omnis a se bonos alienavit.
|
|
neque id magis amicitia Clodi adductus fecit quam studio
|
|
perditarum rerum atque partium. sed habet sui similem in
|
|
magistratibus praeter Fufium neminem. bonis utimur tribunis
|
10
|
pl., Cornuto vero Pseudocatone. quid quaeris? * * * .
|
|
Nunc ut ad privata redeam, Τεῦκρις promissa patravit. tu
|
7.1
|
mandata effice quae recepisti. Quintus frater, qui Argiletani
|
|
aedifici reliquum dodrantem emit HS dccxxv, Tusculanum
|
|
venditat ut, si possit, emat Pacilianam domum. cum Lucceio
|
|
in gratiam redii. video hominem valde petiturire. navabo
|
5
|
operam. tu quid agas, ubi sis, cuius modi istae res sint, fac me
|
|
quam diligentissime certiorem. Id. Febr.
|
|