| vi Kal. Febr. 61 (§6) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Accepi tuas tris iam epistulas, unam a M. Cornelio quam a | 1.13.1.1 |
| Tribus ei Tabernis, ut opinor, dedisti, alteram quam mihi | |
| Canusinus tuus hospes reddidit, tertiam quam, ut scribis, iam | |
| ora soluta de phaselo dedisti; quae fuerunt omnes, <ut> rheto- | |
| rum pueri loquuntur, cum humanitatis sparsae sale tum insignes | 5 |
| amoris notis. quibus epistulis sum equidem abs te lacessitus ad | |
| rescribendum, sed idcirco sum tardior quod non invenio fide- | |
| lem tabellarium. quotus enim quisque est qui epistulam paulo | |
| graviorem ferre possit nisi eam perlectione relevarit? accedit eo | |
| quod mihi non, ut quisque in Epirum proficiscitur<, ita ad te | 10 |
| proficisci videtur>. ego enim te arbitror caesis apud Amal- | |
| theam tuam victumeis statim esse ad Sicyonem oppugnandum | |
| profectum, neque tamen id ipsum certum habeo, quando ad | |
| Antonium proficiscare aut quid in Epiro temporis ponas. ita | |
| neque Achaicis hominibus neque Epiroticis paulo liberiores | 15 |
| litteras committere audeo. | |
| Sunt autem post discessum a me tuum res dignae litteris | 2.1 |
| nostris, sed non committendae eius modi periculo ut aut | |
| interire aut aperiri aut intercipi possint. primum igitur scito | |
| primum me non esse rogatum sententiam praepositumque | |
| esse nobis pacificatorem Allobrogum, idque admurmurante | 5 |
| senatu neque me invito esse factum. sum enim et ab observando | |
| homine perverso liber et ad dignitatem in re publica retinendam | |
| contra illius voluntatem solutus, et ille secundus in dicendo | |
| locus habet auctoritatem paene principis, voluntatem non nimis | |
| devinctam beneficio consulis. tertius est Catulus, quartus, si | 10 |
| etiam hoc quaeris, Hortensius. consul autem ipse parvo animo | |
| et pravo tamen, cavillator genere illo moroso quod etiam sine | |
| dicacitate ridetur, facie magis quam facetiis ridiculus, nihil agens | |
| in re publica, seiunctus ab optimatibus, a quo nihil speres boni rei | |
| publicae quia non vult, nihil metuas mali quia non audet. eius | 15 |
| autem collega et in me perhonorificus et partium studiosus ac | |
| defensor bonarum. qui nunc leviter inter se dissident, sed | 3.1 |
| vereor ne hoc quod infectum est serpat longius. credo enim te | |
| audisse, cum apud Caesarem pro populo fieret, venisse eo | |
| muliebri vestitu virum, idque sacrificium cum virgines in- | |
| staurassent, mentionem a Q. Cornificio in senatu factam (is | 5 |
| fuit princeps, ne tu forte aliquem nostrum putes); postea rem | |
| ex senatus consulto ad virgines atque pontifices relatam idque | |
| ab iis nefas esse decretum; deinde ex senatus consulto consules | |
| rogationem promulgasse; uxori Caesarem nuntium remisisse. | |
| in hac causa Piso amicitia P. Clodi ductus operam dat ut ea | 10 |
| rogatio quam ipse fert, et fert ex senatus consulto et de religione, | |
| antiquetur. Messalla vehementer adhuc agit <et> severe. boni | |
| viri precibus Clodi removentur a causa, operae comparantur. | |
| nosmet ipsi, qui Lycurgei a principio fuissemus, cottidie de- | |
| mitigamur. instat et urget Cato. quid multa? vereor ne haec | 15 |
| †iniecta† a bonis, defensa ab improbis magnorum rei publicae | |
| malorum causa sit. | |
| Tuus autem ille amicus (scin quem dicam? de quo tu ad me | 4.1 |
| scripsisti, postea quam non auderet reprehendere laudare | |
| coepisse) nos, ut ostendit, admodum diligit, amplectitur, amat, | |
| aperte laudat, occulte, sed ita ut perspicuum sit, invidet. nihil | |
| come, nihil simplex, nihil ἐν τοῖς πολιτικοῖς illustre, nihil | 5 |
| honestum, nihil forte, nihil liberum. sed haec ad te scribam alias | |
| subtilius. nam neque adhuc mihi satis nota sunt et huic terrae | |
| filio nescio cui committere epistulam tantis de rebus non audeo. | |
| Provincias praetores nondum sortiti sunt. res eodem est loci | 5.1 |
| quo reliquisti. τοποθεσίαν quam postulas Miseni et Puteolorum | |
| includam orationi meae. 'a. d. iii Non. Dec.' mendose fuisse | |
| animadverteram. quae laudas ex orationibus, mihi crede, | |
| valde mihi placebant, sed non audebam antea dicere. nunc | 5 |
| vero, quod a te probata sunt, multo mihi Ἀττικώτερα videntur. | |
| in illam orationem Metellinam addidi quaedam. liber tibi | |
| mittetur, quoniam te amor nostri φιλορήτορα reddidit. | |
| Novi tibi quidnam scribam? quid? etiam. Messalla consul | 6.1 |
| Autronianam domum emit HS <³⁰cxxxiiii>³⁰. 'quid id ad me?' | |
| inquis. tantum, quod ea emptione et nos bene emisse iudicati | |
| sumus et homines intellegere coeperunt licere amicorum | |
| facultatibus in emendo ad dignitatem aliquam pervenire. | 5 |
| Teucris illa lentum negotium est, sed tamen est in spe. tu ista | |
| confice. a nobis liberiorem epistulam exspecta. vi Kal. Febr. | |
| M. Messalla M. Pisone coss. |