| Kal. I an. 61 (§4) | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Teucris illa lentum sane negotium, neque Cornelius ad Teren- | 1.12.1.1 |
| tiam postea rediit. opinor, ad Considium, Axium, Selicium | |
| confugiendum est; nam a Caecilio propinqui minore centesi- | |
| mis nummum movere non possunt. sed ut ad prima illa | |
| redeam, nihil ego illa impudentius, astutius, lentius vidi. | 5 |
| 'libertum mitto'. 'Tito mandavi.' σκήψεις atque ἀναβολαί. sed | |
| nescio an ταὐτόματον ἡμῶν. nam mihi Pompeiani prodromi | |
| nuntiant aperte Pompeium acturum Antonio succedi oportere, | |
| eodemque tempore aget praetor ad populum. res eius modi | |
| est ut ego nec per bonorum nec per popularem existimationem | 10 |
| honeste possim hominem defendere, nec mihi libeat, quod vel | |
| maximum est. etenim accedit hoc, quod totum cuius modi sit | |
| mando tibi ut perspicias. libertum ego habeo, sane nequam | 2.1 |
| hominem, Hilarum dico, ratiocinatorem et clientem tuum. de | |
| eo mihi Valerius interpres nuntiat Thyillusque se audisse scribit | |
| haec, esse hominem cum Antonio; Antonium porro in cogen- | |
| dis pecuniis dictitare partem mihi quaeri et a me custodem | 5 |
| communis quaestus libertum esse missum. non sum medio- | |
| criter commotus, neque tamen credidi; sed certe aliquid ser- | |
| monis fuit. totum investiga, cognosce, perspice et nebulonem | |
| illum, si quo pacto potes, ex istis locis amove. huius sermonis | |
| Valerius auctorem Cn. Plancium nominabat. mando tibi | 10 |
| plane totum ut videas cuius modi sit. | |
| Pompeium nobis amicissimum constat esse. divortium | 3.1 |
| Muciae vehementer probatur. P. Clodium Appi f. credo te | |
| audisse cum veste muliebri deprehensum domi C. Caesaris | |
| cum sacrificium pro populo fieret, eumque per manus servulae | |
| servatum et eductum; rem esse insigni infamia. quod te moleste | 5 |
| ferre certo scio. | |
| Quid praeterea ad te scribam non habeo, et mehercule eram | 4.1 |
| in scribendo conturbatior. nam puer festivus, anagnostes noster | |
| Sositheus, decesserat meque plus quam servi mors debere | |
| videbatur commoverat. tu velim saepe ad nos scribas. si rem | |
| nullam habebis, quod in buccam venerit scribito. Kal. Ian. M. | 5 |
| Messalla M. Pisone coss. |