| Sext. 67 Romae | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Et mea sponte faciebam antea et post duabus epistulis tuis per- | 1.11.1.1 |
| diligenter in eandem rationem scriptis magno opere sum | |
| commotus. eo accedebat hortator adsiduus Sallustius, ut | |
| agerem quam diligentissime cum Lucceio de vestra vetere | |
| gratia reconcilianda. sed cum omnia fecissem, non modo eam | 5 |
| voluntatem eius quae fuerat erga te recuperare non potui | |
| verum ne causam quidem elicere immutatae voluntatis. | |
| tametsi iactat ille quidem illud suum arbitrium et ea quae iam | |
| tum cum aderas offendere eius animum intellegebam, tamen | |
| habet quiddam profecto quod magis in animo eius insederit, | 10 |
| quod neque epistulae tuae neque nostra legatio tam potest | |
| facile delere quam tu praesens, non modo oratione sed tuo | |
| vultu illo familiari tolles, si modo tanti putaris; id quod, si me | |
| audies et si humanitati tuae constare voles, certe putabis. ac ne | |
| illud mirere, cur, cum ego antea significarem tibi per litteras | 15 |
| me sperare illum in nostra potestate fore, nunc idem videar | |
| diffidere, incredibile est, quanto mihi videatur illius voluntas | |
| obstinatior et in hac iracundia obfirmatior. sed haec aut sana- | |
| buntur cum veneris aut ei molesta erunt in utro culpa erit. | |
| Quod in epistula tua scriptum erat me iam <te> arbitrari | 2.1 |
| designatum esse, scito nihil tam exercitum esse nunc Romae | |
| quam candidatos omnibus iniquitatibus nec quando futura sint | |
| comitia sciri. verum haec audies de Philadelpho. | |
| Tu velim quae nostrae Academiae parasti quam primum | 3.1 |
| mittas. mire quam illius loci non modo usus sed etiam cogi- | |
| tatio delectat. libros vero tuos cave cuiquam tradas; nobis eas, | |
| quem ad modum scribis, conserva. summum me eorum | |
| studium tenet, sicut odium iam ceterarum rerum; quas tu | 5 |
| incredibile est quam brevi tempore quanto deteriores offensurus | |
| sis quam reliquisti. |