| c. Mai. 67 in Tusculano | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Cum essem in Tusculano (erit hoc tibi pro illo tuo 'cum essem | 1.10.1.1 |
| in Ceramico'), verum tamen cum ibi essem, Roma puer a | |
| sorore tua missus epistulam mihi abs te adlatam dedit nuntia- | |
| vitque eo ipso die post meridiem iturum eum qui ad te | |
| proficisceretur. eo factum est ut epistulae tuae rescriberem | 5 |
| aliquid, brevitate temporis tam pauca cogerer scribere. | |
| Primum tibi de nostro amico placando aut etiam plane | 2.1 |
| restituendo polliceor. quod ego etsi mea sponte ante faciebam, | |
| eo nunc tamen et agam studiosius et contendam ab illo vehe- | |
| mentius quod tantam ex epistula voluntatem eius rei tuam | |
| perspicere videor. hoc te intellegere volo, pergraviter illum | 5 |
| esse offensum; sed quia nullam video gravem subesse causam, | |
| magno opere confido illum fore in officio et in nostra potestate. | |
| Signa nostra et Hermeraclas, ut scribis, cum commodissime | 3.1 |
| poteris, velim imponas, et si quid aliud οἰκεῖον eius loci quem | |
| non ignoras reperies, et maxime quae tibi palaestrae gymnasi- | |
| que videbuntur esse. etenim ibi sedens haec ad te scribebam, | |
| ut me locus ipse admoneret. praeterea typos tibi mando quos | 5 |
| in tectorio atrioli possim includere et putealia sigillata duo. | |
| bibliothecam tuam cave cuiquam despondeas, quamvis acrem | 4.1 |
| amatorem inveneris; nam ego omnis meas vindemiolas eo | |
| reservo, ut illud subsidium senectuti parem. | |
| De fratre, confido ita esse ut semper volui et elaboravi. | 5.1 |
| multa signa sunt eius rei, non minimum quod soror praegnans | |
| est. | |
| De comitiis meis, et tibi me permisisse memini et ego iam | 6.1 |
| pridem hoc communibus amicis qui te exspectant praedico, te | |
| non modo non arcessi a me sed prohiberi, quod intellegam | |
| multo magis interesse tua te agere quod agendum esset hoc | |
| tempore quam mea te adesse comitiis. proinde eo animo te | 5 |
| velim esse quasi mei negoti causa in ista loca missus esses. me | |
| autem eum et offendes erga te et audies quasi mihi si quae parta | |
| erunt non modo te praesente sed per te parta sint. Tulliola tibi | |
| diem dat, sponsorem non appellat. |