| Mart. aut Apr. 67 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Nimium raro nobis abs te litterae adferuntur, cum et multo tu | 1.9.1.1 |
| facilius reperias qui Romam proficiscantur quam ego qui | |
| Athenas et certius tibi sit me esse Romae quam mihi te Athenis. | |
| itaque propter hanc dubitationem meam brevior haec ipsa | |
| epistula est, quod, cum incertus essem ubi esses, nolebam illum | 5 |
| nostrum familiarem sermonem in alienas manus devenire. | |
| Signa Megarica et Hermas de quibus ad me scripsisti vehe- | 2.1 |
| menter exspecto. quicquid eiusdem generis habebis dignum | |
| Academia tibi quod videbitur, ne dubitaris mittere et arcae | |
| nostrae confidito. genus hoc est voluptatis meae. quae | |
| γυμνασιώδη maxime sunt, ea quaero. Lentulus navis suas polli- | 5 |
| cetur. peto abs te ut haec cures diligenter. Thyillus te rogat et | |
| ego eius rogatu Εὐμολπιδῶν πάτρια. |