| post Id. Febr. 67 (§1) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Apud te est ut volumus. mater tua et soror a me Quintoque | 1.8.1.1 |
| fratre diligitur. cum Acutilio sum locutus. is sibi negat a suo | |
| procuratore quicquam scriptum esse et miratur istam contro- | |
| versiam fuisse, quod ille recusarat satis dare amplius abs te non | |
| peti. quod te de Tadiano negotio decidisse scribis, id ego Tadio | 5 |
| et gratum esse intellexi et magno opere iucundum. ille noster | |
| amicus, vir mehercule optimus et mihi amicissimus, sane tibi | |
| iratus est. hoc si quanti tu aestimes sciam, tum quid mihi | |
| elaborandum sit scire possim. | |
| L. Cincio HS cciↄↄ cciↄↄ cccc pro signis Megaricis, ut tu | 2.1 |
| ad me scripseras, curavi. Hermae tui Pentelici cum capitibus | |
| aëneis, de quibus ad me scripsisti, iam nunc me admodum | |
| delectant. qua re velim et eos et signa et cetera quae tibi eius | |
| loci et nostri studi et tuae elegantiae esse videbuntur quam | 5 |
| plurima quam primumque mittas, et maxime quae tibi | |
| gymnasi xystique videbuntur esse. nam in eo genere sic studio | |
| efferimur, ut abs te adiuvandi, ab aliis prope reprehendendi | |
| simus. si Lentuli navis non erit, quo tibi placebit imponito. | |
| Tulliola, deliciolae nostrae, tuum munusculum flagitat et me | 3.1 |
| ut sponsorem appellat. mihi autem abiurare certius est quam | |
| dependere. |