| ante Id. Febr. 67 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Apud matrem recte est eaque nobis curae est. L. Cincio | 1.7.1.1 |
| HS xxcd constitui me curaturum Id. Febr. tu velim ea quae | |
| nobis emisse <te> et parasse scribis des operam ut quam primum | |
| habeamus. et velim cogites, id quod mihi pollicitus es, quem | |
| ad modum bibliothecam nobis conficere possis. omnem spem | 5 |
| delectationis nostrae, quam cum in otium venerimus habere | |
| volumus, in tua humanitate positam habemus. |