| c. viii Kal. Mai., 59 in Formiano | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Narro tibi, plane relegatus mihi videor postea quam in For- | 2.11.1.1 |
| miano sum. dies enim nullus erat, Anti cum essem, quo die non | |
| melius scirem Romae quid ageretur quam ii qui erant Romae. | |
| etenim litterae tuae non solum quid Romae sed etiam quid in re | |
| publica, neque solum quid fieret verum etiam quid futurum | 5 |
| esset indicabant. nunc, nisi si quid ex praetereunte viatore | |
| exceptum est, scire nihil possumus. qua re, quamquam iam te | |
| ipsum exspecto, tamen isti puero, quem ad me statim iussi | |
| recurrere, da ponderosam aliquam epistulam plenam omnium | |
| non modo actorum sed etiam opinionum tuarum, ac diem quo | 10 |
| Roma sis exiturus cura ut sciam. | |
| Nos in Formiano esse volumus usque ad prid. Non. Mai. eo | 2.1 |
| si ante eam diem non veneris, Romae te fortasse videbo; nam | |
| Arpinum quid ego te invitem? | |
| 'τρηχεῖ’, ἀλλ’ ἀγαθὴ κουροτρόφος, οὔτ’ ἄρ’ ἔγωγε | |
| ἧς γαίης δύναμαι γλυκερώτερον ἄλλο ἰδέσθαι.' | 5 |
| haec igitur, et cura ut valeas. |