| xii Kal. Mai. 59 (§4) Tribus Tabernis | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Negent illi Publium plebeium factum esse? hoc vero regnum est | 2.12.1.1 |
| et ferri nullo pacto potest. emittat ad me Publius qui obsignent; | |
| iurabo Gnaeum nostrum, collegam Balbi Ati, mihi narrasse | |
| <se> in auspicio fuisse. o suavis epistulas tuas uno tempore mihi | |
| datas duas! quibus εὐαγγέλια quae reddam nescio, deberi qui- | 5 |
| dem plane fateor. | |
| Sed vide συγκύρημα. emerseram commodum ex Antiati in | 2.1 |
| Appiam ad Tris Tabernas ipsis Cerialibus, cum in me incurrit | |
| Roma veniens Curio meus. ibidem ilico puer abs te cum | |
| epistulis. ille ex me, nihilne audissem novi. ego negare. | |
| 'Publius' inquit 'tribunatum pl. petit.' 'quid ais?' 'et inimi- | 5 |
| cissimus quidem Caesaris, et ut omnia' inquit 'ista rescindat.' | |
| 'quid Caesar?' inquam. 'negat se quicquam de illius adoptione | |
| tulisse.' deinde suum, Memmi, Metelli Nepotis exprompsit | |
| odium. complexus iuvenem dimisi properans ad epistulas. | |
| ubi sunt qui aiunt ζώσης φωνῆς? quanto magis vidi ex tuis | 10 |
| litteris quam ex illius sermone quid ageretur, de ruminatione | |
| cottidiana, de cogitatione Publi, de lituis βοώπιδος, de signifero | |
| Athenione, de litteris missis ad Gnaeum, de Theophanis | |
| Memmique sermone! quantam porro mihi exspectationem | |
| dedisti convivi istius ἀσελγοῦσ! sum in curiositate ὀξύπεινος, | 15 |
| sed tamen facile patior te id ad me συμπόσιον non scribere; | |
| praesentem audire malo. | |
| Quod me ut scribam aliquid hortaris, crescit mihi quidem | 3.1 |
| materies, ut dicis, sed tota res etiam nunc fluctuat, κατ’ ὀπώρην | |
| τρύξ. quae si decesserit, magis erunt liquata quae scribam. | |
| quae si statim a me ferre non potueris, primus habebis tamen | |
| et aliquamdiu solus. | 5 |
| Dicaearchum recte amas. luculentus homo est et civis haud | 4.1 |
| paulo melior quam isti nostri ἀδικαίαρχοι. | |
| Litteras scripsi hora decima Cerialibus, statim ut tuas legeram, | |
| sed eas eram daturus, ut putaram, postridie ei qui mihi obviam | |
| venisset. Terentia delectata est [et] tuis litteris. impertit tibi | 5 |
| multam salutem, καὶ Κικέρων ὁ φιλόσοφος τὸν πολιτικὸν Τίτον | |
| ἀσπάζεται. |