| c. vii Kal. Mai., 59 in Formiano | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Facinus indignum! epistulam αὐθωρεὶ tibi a Tribus Tabernis | 2.13.1.1 |
| rescriptam ad tuas suavissimas epistulas neminem reddidisse! | |
| at scito eum fasciculum quo illam conieceram domum eo ipso | |
| die latum esse quo ego dederam et ad me in Formianum rela- | |
| tum esse. itaque tibi tuam epistulam iussi referri, ex qua | 5 |
| intellegeres quam mihi tum illae gratae fuissent. | |
| Romae quod scribis sileri, ita putabam. at hercule in agris | 2.1 |
| non siletur, nec iam ipsi agri regnum vestrum ferre possunt. | |
| si vero in hanc Τηλέπυλον veneris Λαιστρυγονίην, Formias dico, | |
| qui fremitus hominum! quam irati animi! quanto in odio | |
| noster Magnus! cuius cognomen una cum Crassi Divitis | 5 |
| cognomine consenescit. credas mihi velim, neminem adhuc | |
| offendi qui haec tam lente quam ego fero ferret. qua re, mihi | |
| crede, φιλοσοφῶμεν. iuratus tibi possum dicere nihil esse tanti. | |
| Tu si litteras ad Sicyonios habes, advola in Formianum, unde | |
| nos prid. Non. Mai. cogitamus. | 10 |