| c. v Kal. Mai. 59 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Quantam tu mihi moves exspectationem de sermone Bibuli, | 2.14.1.1 |
| quantam de colloquio βοώπιδος, quantam etiam de illo delicato | |
| convivio! proinde ita fac venias <ut> ad sitientis auris. quam- | |
| quam nihil est iam quod magis timendum nobis putem quam | |
| ne ille noster Sampsiceramus, cum se omnium sermonibus | 5 |
| sentiet vapulare et cum has actiones εὐανατρέπτους videbit, | |
| ruere incipiat. ego autem usque eo sum enervatus ut hoc otio | |
| quo nunc tabescimus malim ἐντυραννεῖσθαι quam cum optima | |
| spe dimicare. | |
| De pangendo quod me crebro adhortaris, fieri nihil potest. | 2.1 |
| basilicam habeo, non villam frequentia Formianorum †ad quam partem basilicae tribum | |
| Aemiliam†. sed omitto vulgus; post horam quartam molesti | |
| ceteri non sunt. C. Arrius proximus est vicinus, immo ille | |
| quidem iam contubernalis, qui etiam se idcirco Romam ire | 5 |
| negat ut hic mecum totos dies philosophetur. ecce ex altera | |
| parte Sebosus, ille Catuli familiaris. quo me vertam? statim | |
| mehercule Arpinum irem, ni te in Formiano commodissime | |
| exspectari viderem, dumtaxat ad prid. Non. Mai. vide enim | |
| quibus hominibus aures sint deditae meae. occasionem mirifi- | 10 |
| cam, si qui nunc, dum hi apud me sunt, emere de me fundum | |
| Formianum velit! et tamen illud probe, 'magnum quid ad- | |
| grediamur et multae cogitationis atque oti'. sed tamen satis fiet | |
| a nobis neque parcetur labori. |