| c. iii Kal. Mai. 59 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Vt scribis ita video, non minus incerta in re publica quam in | 2.15.1.1 |
| epistula tua, sed tamen ista ipsa me varietas sermonum opinio- | |
| numque delectat. Romae enim videor esse cum tuas litteras | |
| lego et, ut fit in tantis rebus, modo hoc modo illud audire. | |
| illud tamen explicare non possum quidnam inveniri possit | 5 |
| nullo recusante ad facultatem agrariam. Bibuli autem ista | 2.1 |
| magnitudo animi in comitiorum dilatione quid habet nisi ipsius | |
| iudicium, sine ulla correctione rei publicae? nimirum in Publio | |
| spes est. fiat, fiat tribunus pl., si nihil aliud ut eo citius tu ex | |
| Epiro revertare. nam ut illo tu careas non video posse fieri, | 5 |
| praesertim si mecum aliquid volet disputare. sed id quidem | |
| non dubium est quin, si quid erit eius modi, sis advolaturus. | |
| verum ut hoc non sit, tamen, sive ruet †get† rem publicam, | |
| praeclarum spectaculum mihi propono, modo te consessore | |
| spectare liceat. | 10 |
| Cum haec maxime scribebam, ecce tibi Sebosus! nondum | 3.1 |
| plane ingemueram, 'salve' inquit Arrius. hoc est Roma | |
| decedere? quos ego homines effugi, cum in hos incidi? ego | |
| vero 'in montis patrios et ad incunabula nostra' pergam. | |
| denique, si solus non potuero, cum rusticis potius quam cum | 5 |
| his perurbanis, ita tamen ut, quoniam tu nihil certi scribis, in | |
| Formiano tibi praestoler usque ad iii Non. Mai. | |
| Terentiae pergrata est adsiduitas tua et diligentia in contro- | 4.1 |
| versia Mulviana. nescit omnino te communem causam | |
| defendere eorum qui agros publicos possideant. sed tamen tu | |
| aliquid publicanis pendis, haec etiam id recusat. ea tibi igitur et | |
| Κικέρων, ἀριστοκρατικώτατος παῖς, salutem dicunt. | 5 |