| prid Kal vel Kal Mai 59 (§1) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Cenato mihi et iam dormitanti prid. Kal. Mai. epistula est illa | 2.16.1.1 |
| reddita in qua de agro Campano scribis. quid quaeris? primo | |
| ita me pupugit ut somnum mihi ademerit, sed id cogitatione | |
| magis quam molestia. cogitanti autem haec fere succurrebant. | |
| primum ex eo quod superioribus litteris scripseras, ex familiari | 5 |
| te illius audisse prolatum iri aliquid quod nemo improbaret, | |
| maius aliquid timueram. hoc mihi eius modi non videbatur. | |
| deinde, ut me egomet consoler, omnis exspectatio largitionis | |
| agrariae in agrum Campanum videtur esse derivata, qui ager, | |
| ut dena iugera sint, non amplius hominum quinque milia potest | 10 |
| sustinere; reliqua omnis multitudo ab illis abalienetur necesse | |
| est. praeterea, si ulla res est quae bonorum animos, quos iam | |
| video esse commotos, vehementius possit incendere, haec certe | |
| est, et eo magis quod portoriis Italiae sublatis, agro Campano | |
| diviso, quod vectigal superest domesticum praeter vicesimam? | 15 |
| quae mihi videtur una contiuncula clamore pedisequorum | |
| nostrorum esse peritura. | |
| Gnaeus quidem noster iam plane quid cogitet nescio: | 2.1 |
| 'φυσᾷ γὰρ οὐ σμικροῖσιν αὐλίσκοις ἔτι, | |
| ἀλλ’ ἀγρίαις φύσαισι φορβειᾶς ἄτερ', | |
| qui quidem etiam istuc adduci potuerit. nam adhuc haec | |
| ἐσοφίζετο, se leges Caesaris probare, actiones ipsum praestare | 5 |
| debere; agrariam legem sibi placuisse, potuerit intercedi necne | |
| nihil ad se pertinere; de rege Alexandrino placuisse sibi aliquan- | |
| do confici, Bibulus de caelo tum servasset necne sibi quaeren- | |
| dum non fuisse; de publicanis, voluisse illi ordini commodare, | |
| quicquid futurum fuerit si Bibulus tum in forum descendisset | 10 |
| se divinare non potuisse. nunc vero, Sampsicerame, quid | |
| dices? vectigal te nobis in monte Antilibano constituisse, agri | |
| Campani abstulisse? quid? hoc quem ad modum obtinebis? | |
| 'oppressos vos' inquit 'tenebo exercitu Caesaris.' non | |
| mehercule me tu quidem tam isto exercitu quam ingratis | 15 |
| animis eorum hominum qui appellantur boni, qui mihi non | |
| modo praemiorum sed ne sermonum quidem umquam | |
| fructum ullum aut gratiam rettulerunt. quod si in eam me | 3.1 |
| partem incitarem, profecto iam aliquam reperirem resistendi | |
| viam. nunc prorsus hoc statui ut, quoniam tanta controversia | |
| est Dicaearcho, familiari tuo, cum Theophrasto, amico meo, ut | |
| ille tuus τὸν πρακτικὸν βίον longe omnibus anteponat, hic autem | 5 |
| τὸν θεωρητικόν, utrique a me mos gestus esse videatur. puto | |
| enim me Dicaearcho adfatim satis fecisse; respicio nunc ad | |
| hanc familiam quae mihi non modo ut requiescam permittit | |
| sed reprehendit quia non semper quierim. qua re incumbamus, | |
| o noster Tite, ad illa praeclara studia, et eo unde discedere non | 10 |
| oportuit aliquando revertamur. | |
| Quod de Quinti fratris epistula scribis, ad me quoque fuit | 4.1 |
| 'πρόσθε λέων, ὄπιθεν δὲ'—quid dicam nescio. nam ita deplorat | |
| primis versibus mansionem suam ut quemvis movere possit; ita | |
| rursus remittit ut me roget ut annalis suos emendem et edam. | |
| illud tamen quod scribis animadvertas velim, de portorio | 5 |
| circumvectionis; ait se de consili sententia rem ad senatum | |
| reiecisse. nondum videlicet meas litteras legerat, quibus ad eum | |
| re consulta et explorata perscripseram non deberi. velim, si | |
| qui Graeci iam Romam ex Asia de ea causa venerunt, videas et, | |
| si tibi videbitur, iis demonstres quid ego de ea re sentiam. si | 10 |
| possunt decidere, ne causa optima in senatu pereat, ego satis | |
| faciam publicanis; εἰ δὲ μή (vere tecum loquar), in hac re malo | |
| universae Asiae et negotiatoribus; nam eorum quoque vehe- | |
| menter interest. hoc ego sentio valde nobis opus esse. sed tu | |
| id videbis. | 15 |
| Quaestores, autem, quaeso, num etiam de cistophoro dubi- | |
| tant? nam si aliud nihil erit, cum erimus omnia experti, ego ne | |
| illud quidem contemnam quod extremum est. | |
| Te in Arpinati videbimus et hospitio agresti accipiemus, | |
| quoniam maritimum hoc contempsisti. | 20 |