| CICERO ATTICO SAL. | |
| Prorsus ut scribis ita sentio, turbat Sampsiceramus. nihil est | 2.17.1.1 |
| quod non timendum sit; ὁμολογουμένως τυραννίδα συσκευά- | |
| ζεται. quid enim ista repentina adfinitatis coniunctio, quid ager | |
| Campanus, quid effusio pecuniae significant? quae si essent | |
| extrema, tamen esset nimium mali; sed ea natura rei est ut haec | 5 |
| extrema esse non possint. quid enim eos haec ipsa per se | |
| delectare possunt? numquam huc venissent nisi ad alias res | |
| pestiferas aditus sibi compararent. verum, ut scribis, haec in | |
| Arpinati a. d. vi circiter Id. Mai.—non deflebimus, ne et | |
| opera et oleum philologiae nostrae perierit, sed conferemus | 10 |
| tranquillo animo. * * * di immortales, neque tam me εὐελ- | 2.1 |
| πιστία consolatur ut antea quam ἀδιαφορία, qua nulla in re tam | |
| utor quam in hac civili et publica. quin etiam quod est sub- | |
| inane in nobis et non ἀφιλόδοξον (bellum est enim sua vitia nosse) | |
| id adficitur quadam delectatione. solebat enim me pungere ne | 5 |
| Sampsicerami merita in patriam ad annos sescentos maiora | |
| viderentur quam nostra. hac quidem cura certe iam vacuus | |
| sum. iacet enim ille sic ut Phocis Curiana stare videatur. sed | 3.1 |
| haec coram. tu tamen videris mihi Romae fore ad nostrum | |
| adventum, quod sane facile patiar si tuo commodo fieri possit. | |
| sin ut scribis ita venies, velim ex Theophane expiscere quonam | |
| in me animo sit Arabarches. quaeres scilicet κατὰ τὸ κηδεμονικὸν | 5 |
| et ad me ab eo quasi ὑποθήκας adferes quem ad modum me | |
| geram. aliquid ex eius sermone poterimus περὶ τῶν ὅλων | |
| suspicari. |