| Iun. 59 Romae | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Accepi aliquot epistulas tuas, ex quibus intellexi quam sus- | 2.18.1.1 |
| penso animo et sollicito scire averes quid esset novi. tenemur | |
| undique, neque iam quo minus serviamus recusamus sed mor- | |
| tem et eiectionem quasi maiora timemus, quae multo sunt | |
| minora. atque hic status, qui una voce omnium gemitur, <neque | 5 |
| facto> neque verbo cuiusquam sublevatur. σκοπὸς est, ut suspi- | |
| cor, illis qui tenent nullam cuiquam largitionem relinquere. unus | |
| loquitur et palam adversatur adulescens Curio. huic plausus | |
| maximi, consalutatio forensis perhonorifica, signa praeterea | |
| benevolentiae permulta a bonis impertiuntur. Fufium clamori- | 10 |
| bus et conviciis et sibilis consectantur. his ex rebus non spes sed | |
| dolor est maior, cum videas civitatis voluntatem solutam, | |
| virtutem adligatam. | |
| Ac ne forte quaeras κατὰ λεπτὸν de singulis rebus, universa res | 2.1 |
| eo est deducta spes ut nulla sit aliquando non modo privatos | |
| verum etiam magistratus liberos fore. hac tamen in oppressione | |
| sermo in circulis dumtaxat et in conviviis est liberior quam fuit. | |
| vincere incipit timorem dolor, sed ita ut omnia sint plenissima | 5 |
| desperationis. habet etiam Campana lex exsecrationem in | |
| contione candidatorum, si mentionem fecerint, quo aliter ager | |
| possideatur atque ut ex legibus Iuliis. non dubitant iurare ceteri; | |
| Laterensis existimatur laute fecisse quod tribunatum pl. petere | |
| destitit ne iuraret. | 10 |
| Sed de re publica non libet plura scribere. displiceo mihi nec | 3.1 |
| sine summo scribo dolore. me tueor ut oppressis omnibus non | |
| demisse, ut tantis rebus gestis parum fortiter. a Caesare valde | |
| liberaliter invitor in legationem illam, sibi ut sim legatus, atque | |
| etiam libera legatio voti causa datur. sed haec et praesidi apud | 5 |
| pudorem Pulchelli non habet satis et a fratris adventu me | |
| ablegat; illa et munitior est et non impedit quo minus adsim | |
| cum velim. hanc ego teneo, sed usurum me non puto; neque | |
| tamen scit quisquam. non libet fugere, aveo pugnare. magna | |
| sunt hominum studia. sed nihil adfirmo; tu hoc silebis. | 10 |
| De Statio manu misso et non nullis aliis rebus angor equidem, | 4.1 |
| sed iam prorsus occallui. tu vellem ego vel cuperem adesses; | |
| nec mihi consilium nec consolatio deesset. sed ita te para ut, si | |
| inclamaro, advoles. |