| inter Non et prid Id Quint 59 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Multa me sollicitant et ex rei publicae tanto motu et ex his | 2.19.1.1 |
| periculis quae mihi ipsi intenduntur. et sescenta sunt, sed mihi | |
| nihil est molestius quam Statium manu missum: | |
| 'nec meum imperium, ac mitto imperium, non simultatem | |
| meam | 5 |
| revereri saltem!' | |
| nec quid faciam scio, neque tantum est in re quantus est sermo. | |
| ego autem ne irasci quidem possum iis quos valde amo; tantum | |
| doleo, ac mirifice quidem. cetera in magnis rebus. minae Clodi | |
| contentionesque <quae> mihi proponuntur modice me tangunt. | 10 |
| etenim vel subire eas videor mihi summa cum dignitate vel | |
| declinare nulla cum molestia posse. dices fortasse 'dignitatis | |
| ἅλις tamquam δρυόσ! saluti, si me amas, consule.' me miserum! | |
| cur non ades? nihil te profecto praeteriret. ego fortasse τυφ- | |
| λώττω et nimium τῷ καλῷ προσπέπονθα. | 15 |
| Scito nihil umquam fuisse tam infame, tam turpe, tam | 2.1 |
| peraeque omnibus generibus, ordinibus, aetatibus offensum, | |
| quam hunc statum qui nunc est, magis mehercule quam vellem, | |
| non modo quam putarem. populares isti iam etiam modestos | |
| homines sibilare docuerunt. Bibulus in caelo est, nec qua re | 5 |
| scio, sed ita laudatur quasi <qui> 'unus homo nobis cunctando | |
| restituit rem'. Pompeius, nostri amores, quod mihi summo | |
| dolore est, ipse se adflixit. neminem tenent voluntate; an metu | |
| necesse sit iis uti vereor. ego autem neque pugno cum illa | |
| causa propter illam amicitiam neque adprobo ne omnia im- | 10 |
| probem quae antea gessi. utor via <media>. | |
| Populi sensus maxime theatro et spectaculis perspectus est. | 3.1 |
| nam gladiatoribus qua dominus qua advocati sibilis conscissi, | |
| ludis Apollinaribus Diphilus tragoedus in nostrum Pompeium | |
| petulanter invectus est: 'nostra miseria tu es magnus' miliens | |
| coactus est dicere. 'eandem virtutem istam veniet tempus cum | 5 |
| graviter gemes' totius theatri clamore dixit itemque cetera. | |
| nam et eius modi sunt ii versus ut in tempus ab inimico Pompei | |
| scripti esse videantur. 'si neque leges neque mores cogunt' et | |
| cetera magno cum fremitu et clamore sunt dicta. Caesar cum | |
| venisset mortuo plausu, Curio filius est insecutus. huic ita | 10 |
| plausum est ut salva re publica Pompeio plaudi solebat. tulit | |
| Caesar graviter. litterae Capuam ad Pompeium volare dice- | |
| bantur. inimici erant equitibus, qui Curioni stantes plauserant, | |
| hostes omnibus; Rosciae legi, etiam frumentariae minitabantur. | |
| sane res erat perturbata. equidem malueram quod erat suscep- | 15 |
| tum ab illis silentio transire, sed vereor ne non liceat. non fe- | |
| runt homines quod videtur esse tamen ferendum. sed est iam | |
| una vox omnium, magis odio firmata quam praesidio. | |
| Noster autem Publius mihi minitatur, inimicus est. impen- | 4.1 |
| det negotium, ad quod tu scilicet advolabis. videor mihi nos- | |
| trum illum consularem exercitum bonorum omnium, etiam | |
| satis bonorum, habere firmissimum. Pompeius significat | |
| studium erga me non mediocre. idem adfirmat verbum de me | 5 |
| illum non esse facturum; in quo non me ille fallit, sed ipse | |
| fallitur. Cosconio mortuo sum in eius locum invitatus. id erat | |
| vocari in locum mortui. nihil me turpius apud homines | |
| fuisset, neque vero ad istam ipsam ἀσφάλειαν quicquam alienius. | |
| sunt enim illi apud bonos invidiosi, ego apud improbos; meam | 10 |
| retinuissem invidiam, alienam adsumpsissem. Caesar me sibi | 5.1 |
| vult esse legatum. honestior haec declinatio periculi, sed ego | |
| hoc non repudio. quid ergo est? pugnare malo. nihil tamen | |
| certi. iterum dico 'utinam adesses!' sed tamen, si erit necesse, | |
| arcessemus. | 5 |
| Quid aliud? quid? hoc, opinor: certi sumus perisse omnia. | |
| quid enim ἀκκιζόμεθα tam diu? | |
| Sed haec scripsi properans et mehercule timide. posthac ad | |
| te aut, si perfidelem habebo cui dem, scribam plane omnia, | |
| aut, si obscure scribam, tu tamen intelleges. in iis epistulis me | 10 |
| Laelium, te Furium faciam; cetera erunt ἐν αἰνιγμοῖς. | |
| Hic Caecilium colimus et observamus diligenter. edicta | |
| Bibuli audio ad te missa. iis ardet dolore et ira noster Pompeius. |