| Quint. 59 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Anicato, ut te velle intellexeram, nullo loco defui. Numestium | 2.20.1.1 |
| ex litteris tuis studiose scriptis libenter in amicitiam recepi. | |
| Caecilium, quibus rebus par est, tueor diligenter. Varro satis | |
| facit nobis. Pompeius amat nos carosque habet. 'credis?' | |
| inquies. credo; prorsus mihi persuadet, sed quia volo. prag- | 5 |
| matici homines omnibus historiis, praeceptis, versibus denique | |
| cavere iubent et vetant credere. alterum facio, ut caveam, | |
| alterum, ut non credam, facere non possum. | |
| Clodius adhuc mihi denuntiat periculum. Pompeius adfirmat | 2.1 |
| non esse periculum, adiurat; addit etiam se prius occisum iri ab | |
| eo quam me violatum iri. tractatur res. simul et quid erit certi, | |
| scribam ad te. si erit pugnandum, arcessam ad societatem | |
| laboris; si quies dabitur, ab Amalthea te non commovebo. | 5 |
| De re <publica> breviter ad te scribam; iam enim charta ipsa | 3.1 |
| ne nos prodat pertimesco. itaque posthac, si erunt mihi plura | |
| ad te scribenda, ἀλληγορίαις obscurabo. nunc quidem novo | |
| quodam morbo civitas moritur, ut, cum omnes ea quae sunt | |
| acta improbent, querantur, doleant, varietas nulla in re sit | 5 |
| aperteque loquantur et iam clare gemant, tamen medicina nulla | |
| adferatur. neque enim resisti sine internecione posse arbitra- | |
| mur nec videmus qui finis cedendi praeter exitium futurus sit. | |
| Bibulus hominum admiratione et benevolentia in caelo est. | 4.1 |
| edicta eius et contiones describunt et legunt. novo quodam | |
| genere in summam gloriam venit. populare nunc nihil tam est | |
| quam odium popularium. haec quo sint eruptura timeo; sed si | 5.1 |
| dispicere quid coepero, scribam ad te apertius. | |
| Tu, si me amas tantum quantum profecto amas, expeditus | |
| facito ut sis, si inclamaro, ut accurras; sed do operam et dabo | |
| ne sit necesse. quod scripseram me Furio scripturum, nihil | 5 |
| necesse est tuum nomen mutare; me faciam Laelium et te | |
| Atticum, neque utar meo chirographo neque signo, si modo | |
| erunt eius modi litterae quas in alienum incidere nolim. | |
| Diodotus mortuus est; reliquit nobis HS fortasse c. comitia | 6.1 |
| Bibulus cum Archilochio edicto in a. d. xv Kal. Nov. distulit. | |
| a Vibio libros accepi. poëta ineptus, et tamen scit nihil; sed est | |
| non inutilis. describo et remitto. |