| post viii Kal. Sext. 59 (§3) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| De re publica quid ego tibi subtiliter? tota periit; atque hoc est | 2.21.1.1 |
| miserior quam reliquisti quod tum videbatur eius modi domi- | |
| natio civitatem oppressisse quae iucunda esset multitudini, | |
| bonis autem ita molesta ut tamen sine pernicie, nunc repente | |
| tanto in odio est omnibus ut quorsus eruptura sit horreamus. | 5 |
| nam iracundiam atque intemperantiam illorum sumus experti, | |
| qui Catoni irati omnia perdiderunt, sed ita lenibus uti vide- | |
| bantur venenis ut posse videremur sine dolore interire; nunc | |
| vero sibilis vulgi, sermonibus honestorum, fremitu Italiae | |
| vereor ne exarserint. equidem sperabam, ut saepe etiam loqui | 2.1 |
| tecum solebam, sic orbem rei publicae esse conversum ut vix | |
| sonitum audire, vix impressam orbitam videre possemus; et | |
| fuisset ita, si homines transitum tempestatis exspectare potuis- | |
| sent. sed cum diu occulte suspirassent, postea iam gemere, ad | 5 |
| extremum vero loqui omnes et clamare coeperunt. | |
| Itaque ille noster amicus, insolens infamiae, semper in laude | 3.1 |
| versatus, circumfluens gloria, deformatus corpore, fractus | |
| animo quo se conferat nescit. progressum praecipitem, in- | |
| constantem reditum videt. bonos inimicos habet, improbos | |
| ipsos non amicos. ac vide mollitiem animi: non tenui lacrimas | 5 |
| cum illum a. d. viii Kal. Sext. vidi de edictis Bibuli contionan- | |
| tem. qui antea solitus esset iactare se magnificentissime illo in | |
| loco summo cum amore populi, cunctis faventibus, ut ille tum | |
| humilis, ut demissus erat, ut ipse etiam sibi, non iis solum qui | |
| aderant, displicebat! o spectaculum uni Crasso iucundum, | 4.1 |
| ceteris non item! nam quia deciderat ex astris, lapsus potius | |
| quam progressus videbatur; et, ut Apelles si Venerem aut | |
| Protogenes si Ialysum illum suum caeno oblitum videret mag- | |
| num, credo, acciperet dolorem, sic ego hunc omnibus a me | 5 |
| pictum et politum artis coloribus subito deformatum non sine | |
| magno dolore vidi. quamquam nemo putabat propter Clodia- | |
| num negotium me illi amicum esse debere, tamen tantus fuit | |
| amor ut exhauriri nulla posset iniuria. itaque Archilochia in | |
| illum edicta Bibuli populo ita sunt iucunda ut eum locum ubi | 10 |
| proponuntur prae multitudine eorum qui legunt transire | |
| nequeamus, ipsi ita acerba ut tabescat dolore, mihi mehercule | |
| molesta, quod et eum quem semper dilexi nimis excruciant et | |
| timeo tam vehemens vir tamque acer in ferro et tam insuetus | |
| contumeliae ne omni animi impetu dolori et iracundiae pareat. | 15 |
| Bibuli qui sit exitus futurus nescio. ut nunc res se habet, | 5.1 |
| admirabili gloria est. qui cum comitia in mensem Octobrem | |
| distulisset, quod solet ea res populi voluntatem offendere, | |
| putarat Caesar oratione sua posse impelli contionem ut iret ad | |
| Bibulum. multa cum seditiosissime diceret, vocem exprimere | 5 |
| non potuit. quid quaeris? sentiunt se nullam ullius partis | |
| voluntatem tenere. eo magis vis nobis est timenda. | |
| Clodius inimicus est nobis. Pompeius confirmat eum nihil | 6.1 |
| esse facturum contra me, mihi periculosum est credere. ad | |
| resistendum me paro. studia spero me summa habiturum om- | |
| nium ordinum. te cum ego desidero, tum vero res ad tempus | |
| illud vocat. plurimum consili, animi, praesidi denique mihi, | 5 |
| si te ad tempus videro, accesserit. Varro mihi satis facit. Pom- | |
| peius loquitur divinitus. spero nos aut certe cum summa gloria | |
| aut etiam sine molestia discessuros. tu quid agas, quem ad | |
| modum te oblectes, quid cum Sicyoniis egeris, ut sciam cura. |