| Sext. 59(?) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Quam vellem Romae <esses>! mansisses profecto si haec fore | 2.22.1.1 |
| putassemus. nam Pulchellum nostrum facillime teneremus | |
| aut certe quid esset facturus scire possemus. nunc se res sic | |
| habet. volitat, furit; nihil habet certi, <multa> multis denuntiat; | |
| quod fors obtulerit id acturus videtur. cum videt quo sit in | 5 |
| odio status hic rerum, in eos qui haec egerunt impetum facturus | |
| videtur; cum autem rursus opes eorum, vim, exercitus recor- | |
| datur, convertit se in <bo>nos; nobis autem ipsis tum vim tum | |
| iudicium minatur. cum hoc Pompeius egit et, ut ad me ipse | 2.1 |
| referebat (alium enim habeo neminem testem), vehementer | |
| egit, cum diceret in summa se perfidiae et sceleris infamia fore | |
| si mihi periculum crearetur ab eo quem ipse armasset cum | |
| plebeium fieri passus esset. sed fidem recepisse sibi et ipsum et | 5 |
| Appium de me. hanc si ille non servaret, ita laturum ut | |
| omnes intellegerent nihil sibi antiquius amicitia nostra fuisse. | |
| haec et in eam sententiam cum multa dixisset, aiebat illum | |
| primo sane diu multa contra, ad extremum autem manus | |
| dedisse et adfirmasse nihil se contra eius voluntatem esse | 10 |
| facturum. sed postea tamen ille non destitit de nobis asperrime | |
| loqui. quod si non faceret, tamen ei nihil crederemus atque | |
| omnia, sicut facimus, pararemus. | |
| Nunc ita nos gerimus ut in dies singulos et studia in nos | 3.1 |
| hominum et opes nostrae augeantur. rem publicam nulla ex | |
| parte attingimus; in causis atque in illa opera nostra forensi | |
| summa industria versamur, quod egregie non modo iis qui | |
| utuntur opera sed etiam in vulgus gratum esse sentimus. domus | 5 |
| celebratur, occurritur, renovatur memoria consulatus, studia | |
| significantur. in eam spem adducimur ut nobis ea contentio | |
| quae impendet interdum non fugienda videatur. | |
| Nunc mihi et consiliis opus est tuis et amore et fide; qua re | 4.1 |
| advola. expedita mihi erunt omnia si te habebo. multa per | |
| Varronem nostrum agi possunt quae te urgente erunt firmiora, | |
| multa ab ipso Publio elici, multa cognosci quae tibi occulta esse | |
| non poterunt, multa etiam—sed absurdum est singula ex- | 5 |
| plicare cum ego requiram te ad omnia. unum illud tibi per- | 5.1 |
| suadeas velim, omnia mihi fore explicata si te videro; sed | |
| totum est in eo, si ante quam ille ineat magistratum. puto | |
| Pompeium Crasso urgente * * * si tu aderis, qui per βοῶπιν | |
| ex ipso intellegere possis qua fide ab illis agatur, nos aut | 5 |
| sine molestia aut certe sine errore futuros. precibus nostris et | |
| cohortatione non indiges. quid mea voluntas, quid tempus, | |
| quid rei magnitudo postulet, intellegis. | |
| De re publica nihil habeo ad te scribere nisi summum odium | 6.1 |
| omnium hominum in eos qui tenent omnia. mutationis tamen | |
| spes nulla. sed, quod facile sentias, taedet ipsum Pompeium | |
| <eum>que vehementer paenitet. non provideo satis quem | |
| exitum futurum putem; sed certe videntur haec aliquo | 5 |
| eruptura. | |
| Libros Alexandri, neglegentis hominis et non boni poëtae | 7.1 |
| sed tamen non inutilis, tibi remisi. Numerium Numestium | |
| libenter accepi in amicitiam et hominem gravem et prudentem | |
| et dignum tua commendatione cognovi. |