| CICERO ATTICO SAL. | |
| Numquam ante arbitror te epistulam meam legisse nisi mea | 2.23.1.1 |
| manu scriptam. ex eo colligere poteris quanta occupatione | |
| distinear. nam cum vacui temporis nihil haberem et cum | |
| recreandae voculae causa necesse esset mihi ambulare, haec | |
| dictavi ambulans. | 5 |
| Primum igitur illud te scire volo, Sampsiceramum, nostrum | 2.1 |
| amicum, vehementer sui status paenitere restituique in eum | |
| locum cupere ex quo decidit, doloremque suum impertire | |
| nobis et medicinam interdum aperte quaerere, quam ego posse | |
| inveniri nullam puto; deinde omnis illius partis auctores ac | 5 |
| socios nullo adversario consenescere, consensionem univer- | |
| sorum nec voluntatis nec sermonis maiorem umquam fuisse. | |
| Nos autem (nam id te scire cupere certo scio) publicis con- | 3.1 |
| siliis nullis intersumus totosque nos ad forensem operam | |
| laboremque contulimus. ex quo, quod facile intellegi possit, in | |
| multa commemoratione earum rerum quas gessimus desiderio- | |
| que versamur. sed Boopidis nostrae consanguineus non | 5 |
| mediocris terrores iacit atque denuntiat et Sampsiceramo negat, | |
| ceteris prae se fert et ostentat. quam ob rem, si me amas | |
| quantum profecto amas, si dormis expergiscere, si stas ingredere, | |
| si ingrederis curre, si curris advola. credibile non est quantum | |
| ego in consiliis <et> prudentia tua et, quod maximum est, | 10 |
| quantum in amore et fide ponam. magnitudo rei longam | |
| orationem fortasse desiderat, coniunctio vero nostrorum | |
| animorum brevitate contenta est. permagni nostra interest te, | |
| si comitiis non potueris, at declarato illo esse Romae. cura ut | |
| valeas. | 15 |